Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 280

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
182
25
10
30
etiam illud, quod ex his pendet, eam esse non ens per accidens.
Semper enim et sui natura formas primarias possidet, per quas
ens est per se, actu, etiamsi alias formas super primas asciscat,
quibus pulchra est: atque ideo non admodum recte appellata
αἰσχρόν
,
turpe
, numquam enim deformis est, non solum alienis
formis praedita, sed sua etiam propria, qua materia est et non
aliud. Meliore ratione appellata est
θῆλυ
,
foemina
et mater, si in-
telligatur eam formas ab agente defluentes recipere primo, po-
stea gestare.
Sed si intelligatur de ventre suo producere formas et ex sui
potentia, in se prius latitantes, in actum et lucem proferre, dupli-
ci errore erratur. Primo quia id Aristotelicum non est. Nusquam
enim Aristoteles id dixit. Deinde falsum est. Nihil enim absur-
dius quam materiam istam, quae ex Peripati dogmate nihil pro-
pe est, non ens est, pura potentia est sui natura informis, omnes
omnium rerum formas habere, quae entia sunt, actus sunt, pul-
cherrimae sunt.
Neque multum confert eas potentia in ea esse asseverare.
Essent enim innumerae potentiae, quae magis potentiae essent
quam sit ipsa. Quae ultima et pura potentia praedicatur et nil
aliud quam pura potentia asseritur. Aut enim ea de causa mate-
ria potentia pura dicitur, quia ad omnes formas ab alio recipien-
das sit apta, aut quia ad producendas ex se, aut quia ipsa illae
formae sit, quae potentia sunt, et nondum actu. Si concedatur
primum, iam concedetur falsam esse assertionem illam, quod
formae de ventre materiae educantur. Si ultimum, tunc materia
non amplius materia, sed formae ipsae erunt. Si secundum, tunc
materia non ultima, non pura potentia erit, sed ultimior (ut ita
dicam) et exilior potentia erit, quaelibet forma quam sit ipsamet.
Quae res contraria est ei, qua dicitur materiam ultimam omnium
rerum esse.
Deinde quaero, an omnes istae formae in ea latitantes aeque
in potentia sint? An alia quam alia paratior et promptior ad ac-
20
15
5
1...,270,271,272,273,274,275,276,277,278,279 281,282,283,284,285,286,287,288,289,290,...440
Powered by FlippingBook