Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 272

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
174
20
10
dici et esse debere, quoniam si propriam haberet formam, alias
supervenire et recipere prohiberetur. Est enim concessum eam
primo
Elementorum
formis formari, deinde his tantum refractis
mista alia super alia formari, non aliter atque homini vita prius
vegetabilis concessa, qua nec refracta nec abolita, sed vegetata,
adhuc sensitiva supervenit: et huic validae supervenit intellec-
tus, prioribus etiam misti elementalis formis nullo modo vel cor-
ruptis vel debilitatis.
Cur ergo quod iam formatis subiectis concedunt, materiae
prohibent? Debili per se, ac si propriam haberet formam debilio-
rem quoque habiturae ad resistendum, quam sint elementorum
formae validae, et multo facilius quam hae refractionem debili-
tate sua passurae. Ratio ergo validior huius figmenti afferatur,
si potest persuasura non iuratos. Nec
πανδεχής
vi
est ea ratione,
quod depositis prioribus reliquas omnes recipere queat hoc alio
modo.
Materia namque coeli, quod est permaxima mundi pars,
numquam coeli formam ex Ocelli Aristotelisque dogmate depo-
nit. Non ergo habet ea materia potentiam ad alias formas susci-
piendas, nedum ad omnes. Et si dicatur habere, iam ea potentia,
cum numquam ad actum sit exitura, semper frustra erit. Quorum
utrumque contra dogmata eorum est.
Sed quoniam Simplicius inter primores de senatu Averroes-
que, ut haec effugerent, ansa eis in
Metaphysicis
praebita aliam
quandam coelo materiam affixerunt, ad elementa descendamus,
quae omnia materiam uniusmodi habent.
Vulgatissima est sententia omnia elementa in se invicem
transmutari, terram fieri aquam et contra aquam fieri terram,
aquam itidem verti in aerem et conversim: nec non aerem in
vi
Corr. ex πανδεχὲς
5
15
25
1...,262,263,264,265,266,267,268,269,270,271 273,274,275,276,277,278,279,280,281,282,...440
Powered by FlippingBook