Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 268

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
170
20
15
10
5
gnitudine et passione est ratione separata, sed loco non separata
. Et
ante dixerat:
Quam numquam sine passione possibile est esse, nec sine
forma
. Nullum ergo commune corpus est, quod a magnitudine et
qualitate re ipsa et loco separatum sit, sed impossibile est mate-
riam, corpus
ἄποιον
, corpus
οὐκ αἰσθητόν
, inqualificatum, in-
sensibile, sine quantitate, sine passione et qualitate et forma esse.
Nullibi ergo corpus istud
ἄποιον, οὐκ αἰσθητόν
,
inqualificatum,
insensibile
erit, imo impossibile est reperiri. Quid ergo? Nonne
consequetur haec necessario impossibile esse materiam esse?
Scio dictum ratione, non loco separatam. Sed quid hoc est,
nisi somnium?
τὸ δὲ τῇ νοήσει πιστεύειν ἄτοπον
21
,
Cogitationi
enim credere absurdum
. Docuit nos ipse Princeps, quando scilicet
ratio cum re non concordat.
Quid rei habet ratio nostra cum rerum natura? An quicquam
naturalium rerum efficit ratio? Simile est dicere: Materia sine
qualitatibus, quantitatibus, numquam aut est aut esse potest, ra-
tio tamen cogitat eam illis carentem, ac si dicatur: coelum nullo
umquam tempore est sine motu, ratio tamen id sine motu cogi-
tat. Atque ideo etiam si quis coelum sine motu cogitet, sine motu
tamen est numquam.
Pari modo: Si quis materiam cogitet sine qualitatibus esse,
sine qualitatibus tamen est numquam aut sui natura esse potest.
Cur ergo licuit Aristoteli? Cur licuit sectatoribus suis cogitationis
vim in naturam transferre? Cur quod numquam est, natura esse
dixerunt?
Numquam materiam sine qualitatibus esse dixerunt, natura
tamen sua sine qualitatibus esse autumarunt? Numquam mate-
ria sine forma est, sui tamen natura informem esse [395] con-
tenderunt? Ita effecerunt in materia, quod tamen aliis in rebus
negarunt esse possibile, ut, quod semper natura sit, numquam
tamen sit, numquam in actum veniat.
Docuerunt Pythagorei, docuerunt quoque Platonici mate-
riam sui natura informem esse, numquam tamen sine formis
esse, dum scilicet hic mundi ornatus permanet. Sed tempus con-
21
[ARIST. Ph. 208a.14–15]
25
30
1...,258,259,260,261,262,263,264,265,266,267 269,270,271,272,273,274,275,276,277,278,...440
Powered by FlippingBook