Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 260

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
162
Aristoteles 1.
Physico
capite 7. ita locutus est:
12
Subiecta vero
natura scibilis est per analogiam, ut enim ad statuam aes et ad lectum
lignum, vel ad aliud aliquid eorum, quae formam habent, materia et
informe habet antequam accipiat formam, vel quod quid vel ens
. Non-
ne aes informe hic est forma statuae, priusquam statuae formam
recipiat, et lignum informe forma lecti est, priusquam ea forma
induatur? Sed clarius id expressit his:
13
Videtur autem natura et
substantia rerum natura constantium quibusdam esse primum subiec-
tum cuique, quod per se ipsum sit inconcinnum, ut lecti natura lignum
et statuae aes
. Sunt autem verba scripta 1. capite
Physici
2.
Ex quibus exemplis iisdem cum prioribus illis manifestum
est idem sibi significare ibi
ἄμορφον
et informe, quod hic
ἀρρύθμιστον
et
inconcinnum
. Neque tamen id dici de prima ma-
teria, non enim aes et lignum prima materia est, sed de subiecto
cuilibet rei, quod illud
ἑκάστῳ
declarat: et illud primum subiec-
tum,
πρῶτον ὑποκείμενον
, non primam materiam, sed primum
ac proximum cuique subiectum et immediatum. Namque vocem
hanc ‘primum’ hoc significatu saepe usurpat, de materia vero
prima forte numquam. Itaque informe atque
ἄμορφον
, non tam
primae materiei ab Aristotele tribuitur, quam etiam subiecto cui-
libet, formato quidem forma propria, sed informi adhuc aliena.
Neque longe ab hoc sensu est talem materiam subiectum nimi-
rum proximum dici posse, non ens per accidens. Nam informe
cum adhuc sit formae recipiendae, est adhuc non ens, illud
τὸ
δὲ τί
, quod quid et ens, statua scilicet ac lectus, atque ideo non
ens est per accidens. Quod sane de omnibus generaliter subiectis
vere potest affirmari.
12
ἡ δὲ ὑποκειμένη φύσις ἐπιστητὴ κατ΄ ἀναλογίαν. ὡς γὰρ πρὸς
ἀνδριάντα χαλκὸς ἢ πρὸς κλίνην ξύλον ἢ πρὸς {τῶν} ἄλλων τι τῶν
ἐχόντων μορφὴν ἡ ὕλη καὶ τὸ ἄμορφον ἔχει πρὶν λαβεῖν τὴν μορφήν͵
{οὕτως αὕτη πρὸς οὐσίαν ἔχει} καὶ τὸ τόδε τι καὶ τὸ ὄν. [ARIST. Ph.
191a.7–12]
13
δοκεῖ δ΄ ἡ φύσις καὶ ἡ οὐσία τῶν φύσει ὄντων ἐνίοις εἶναι τὸ
πρῶτον ἐνυπάρχον [ὑποκείμενον] ἑκάστῳ͵ ἀρρύθμιστον {ὂν} καθ΄
ἑαυτό͵ οἷον κλίνης φύσις τὸ ξύλον͵ ἀνδριάντος δ΄ ὁ χαλκός. [ARIST. Ph.
193a.9–12]
5
10
15
20
25
1...,250,251,252,253,254,255,256,257,258,259 261,262,263,264,265,266,267,268,269,270,...440
Powered by FlippingBook