Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 264

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
166
vel) corpus erit. Si superficies dicatur, ridendi. Esto ergo corpus.
Duo hic consideranda. An naturale corpus an mathematicum?
An tertium quodpiam? Dicere materiam rerum naturalium ma-
thematicum corpus esse ipse magister 1.
De elementis
confutavit.
Naturale ergo corpus istud sit necesse est, si modo corpus est.
At corpus esse ex Aristotelis dogmate clarum est. Corpus enim
aperte vocat, sed non sensibile: [394]
σῶμα οὐκ αἰσθητόν
. Atque
ex hoc loco Graecos quosdam interpretes sumpsisse illud
σῶμα
ἄποιον
clarum fit,
corpus carens qualitate
. Quod multo ad Aristo-
telis opinionem vicinius est quam Averrois forma illa corporeita-
tis. Quae si idem est, quod corpus qualitate carens, ut quibusdam
visum, Aristotelica etiam est haec corporeitas. Sed si haec aliud
sonet, iam Aristotelica non est.
Consideremus istud Aristotelicum
σῶμα οὐκ αἰσθητόν
,
cor-
pus non sensibile
, interpretum
σῶμα ἄποιον
,
corpus inqualificatum
an quidquam sit? An alicubi sit? Nullibi esse ipsemet docet pau-
lo post in verbis hisce:
18
Posteaquam est etiam substantiae corporeae
materia, corporis vero talis (nam corpus commune nullum) eadem et
magnitudinis et passionis est, ratione quidem separata, loco vero non
separata
. Si loco non est separata, nullibi ergo est. Quid igitur est?
An ubique est? Materia omnibus corporibus, elementis, coelis
etiam communis, rationi consonum est omnem implere locum,
qui tantis corporibus impletur. Sed si id, cur ait corpus vero com-
mune nullum? Sed talis corporis materia?
18
Ἐπεὶ δ΄ ἐστὶ καὶ οὐσίας ὕλη σωματικῆς͵ σώματος δ΄ ἤδη τοιουδί
(σῶμα γὰρ κοινὸν οὐδέν)͵ ἡ αὐτὴ καὶ μεγέθους καὶ πάθους ἐστί͵ τῷ μὲν
λόγῳ χωριστή͵ τόπῳ δ΄ οὐ χωριστή. [ARIST. GC 320b.22–24]
5
10
15
20
1...,254,255,256,257,258,259,260,261,262,263 265,266,267,268,269,270,271,272,273,274,...440
Powered by FlippingBook