Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 254

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
156
15
10
5
possibile. Iam enim nova forma induta est. Si eodemmet instanti,
hoc etiam plasmati ac figmento simile est, eam scilicet et nudam
et vestitam simul esse, quod ne cogitari quidem vix possit.
Sed esto posse et cogitari et fieri, quaeram an tunc materia
illa corpus sit, an locum occupet, an sit sensibilis? Haec enim
inconvenientia materiae separatae [392] Aristoteles tribuit ver-
bis iis, quae iam bis aut ter ex 1.
De ortu
attulimus. Sed si nullo
tempore semen, ex quo animal vel planta generatur, insensibile
sit, semper corpus sit, semper locum occupet, dicendum est non
esse Aristotelicam philosophiam hanc materiae denudationem,
seu eodem instanti fiat seu etiam ante ingressum novae formae.
Est ergo Aristotelica doctrina materiam inseparabilem esse
οὐ
χωριστήν
. Semper cum contrarietate, numquam sine forma.
Excedant ergo denudatores isti e schola Aristotelica.
Sed quid de primis elementorum scilicet formis censendum
est? Mutetur aer in aquam. Quid dicendum? Materiam illius ae-
ris forma aeris denudati? An eadem absurda consequentur? In
nulla ergo formarum generatione, aut prima, aut secunda, aut
aliis, materia denudatur, ut ullo umquam tempore vel momen-
to a forma spoliata sit. Si id constans est, quomodo materia pri-
ma dicetur generationum aut generatorum causa esse et princi-
pium? Aer mutatur in aquam, non autem aqua ex materia, ut ex
subiecto fit, sed ex corpore composito ac iam formato, formato
quidem prima forma.
Lapis formatus secunda forma, non ex materia nuda fit, sed
ex corporibus formatis generatur. Materia ergo nuda non est
25
20
1...,244,245,246,247,248,249,250,251,252,253 255,256,257,258,259,260,261,262,263,264,...440
Powered by FlippingBook