Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 244

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
146
25
contrariis istis esset subiectum, quod ipsa sustineret, in quo ipsa
fulcirentur, essent, haererent, hocque subiectum,
ὑποκείμενον
nominavit. Et cum de rerum naturalium generatione dicere pro-
posuisset, id in artificum rebus ostendit. Hominem dixit esse su-
biectum amusi et musici, aes statuae. Semen animalium ac plan-
tarum, lapidem mercurii, lignum lecti.
Postea libris
De ortu et interitu
de generatione rerum natura-
lium egit, exempla quoque rerum naturalium exhibuit, corpus
subiectum sanitati, morbo, calori, frigori, humiditati, siccitati et
caetera talia. In quibus illud maxima animi adversione dignum
in tam multis sermonibus, quaestionibus de materia atque su-
biecto generationis, motis, absolutis, [390] nullum de prima
exemplum attulit, nullum verbum enunciavit, totis 1. et 2.
Physi-
cis
, totis etiam 1. et 2.
De ortu et interitu
, totis etiam 1, 2, 9, 10, 12.
Metaphysicis
. Imo tantum abest, ut hanc primam materiam nos
docuerit aut approbaverit (quod scio universo Peripato inaudi-
tum fore), ut etiam eam dedocuerit, reprobaverit ad usum scili-
cet generationis. Hac in re una ab Ocello, a quo multa mutuatus
est dissentiens, nempe ut Platoni ac Pythagoreis sese opponeret.
Qui materiam hanc nudam considerarunt primo ad formas om-
nes recipiendas aptam: dein formis omnibus vestitam.
Quam nuditatem Aristoteles omnino reiicit. Nam primo
De
ortu
capite 5. de augmento et decremento agens, sic dubitat:
1
Cir-
ca quod est autem mutatio augmenti et decrementi (circa magnitudi-
nem autem videtur esse augeri et minui) utro modo est reputandum?
Utrum ex potentia magnitudine et corpore, actu vero incorporeo et non
magno fieri corpus et magnitudinem? Et hoc cum dupliciter possit dici,
1
Περὶ δὲ ὅ ἐστιν ἡ μεταβολὴ ἡ τῆς αὐ ξήσεως καὶ {ἡ} τῆς φθίσεως
(περὶ μέγεθος δὲ δοκεῖ εἶναι τὸ αὐξάνεσθαι καὶ φθίνειν)͵ ποτέρως
ὑποληπτέον͵ πότερον ἐκ δυνάμει μὲν μεγέθους καὶ σώματος͵ ἐντε-
λεχείᾳ δ΄ ἀσωμάτου καὶ ἀμεγέθους γίνεσθαι σῶμα καὶ μέγεθος͵ καὶ
τούτου διχῶς ἐνδεχομένου λέγειν͵ ποτέρως ἡ αὔξησις γίνεται; πό
τερον ἐκ κεχωρισμένης αὐτῆς καθ΄ αὑτὴν τῆς ὕλης͵ ἢ ἐνυπαρχούσης
ἐν ἄλλῳ σώματι; ἢ ἀδύνατον ἀμφοτέρως. χωριστὴ μὲν γὰρ οὖσα ἢ
οὐδένα καθέξει τόπον͵ ἢ οἷον στιγμή τις͵ ἢ κενὸν ἔσται καὶ ἢ σῶμα οὐκ
αἰσθητόν. [ARIST. GC 320a.27–b.2]
5
10
15
20
1...,234,235,236,237,238,239,240,241,242,243 245,246,247,248,249,250,251,252,253,254,...440
Powered by FlippingBook