Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 236

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
138
qua docet omnia mista ex quatuor elementis primo effici et in
ea postremo dissolvi. Si dissolvetur in elementa, rogamus an
in elementa formata vel in informia? Hoc inauditum hactenus
si audiam, ad ferulam iterum remittam. Informata ergo, unde
ergo recens advenit, misto illi
ix
corpori dissoluto, forma elemen-
torum? Quomodo generatur eadem, quae prius corrupta fuerat?
Putant se tricas istas effugisse, si asserant intellectum uti formam
praestantiorem secum afferre et sentiendi et nutriendi vim: ita ut
corruptis etiam prioribus nutritiva et sensitiva animabus, homo
per eas novas et nutriatur et sentiat. Nihil proficiunt istis figmen-
tis.
Urgebimus enim, si intellectus deforis adveniens secum istas
potentias adferat, rogamus quomodo non materialis substantia
possideat potentias materiales? Deinde, si nutritiva et sensitiva
nihil operantur nisi materiae coniunctae, an non eas intellectus
frustra habuit, priusquam homini iungeretur? Ad haec, post co-
niunctionem, quo nam pacto eas corpori iungit loco priorum? Et
quomodo priores corrumpuntur? A quo nam istam corruptio-
nem patiuntur? Non enim ab intellectu, qui eas secum defert, qui
immaterialis cum sit, materialem actionem in materiata efficere
non valet.
Solvant itaque ista prius, deinde haec alia. Homine exani-
mato cadaver remanet integrum. Si formae corporis naturalis,
organici, misti, elementalis, ad intellectus adventum corruptae
sunt, cur cadaver cum omnibus his formis integrum remanet?
An etiam dicent ad abitionem animae eas statim gigni? Quod
somnium si somniabunt, urgebimus an una tantum generata sit,
reliquae adhuc corruptae iaceant? Atque rogabimus, quae nam
ea de quinque tanto privilegio fruatur? Si ostendere nesciant, ne-
queant, convictos se fatebuntur.
Si audeant aliquam affirmare, iterum rogabimus, quo modo
ea generata sit? Quo agente? Qua praeparatione? Deinde, cur ea
et non etiam alia de quinque genita sit? Et qua ratione, haec aliis
praelata?
ix
Auct. corr. ex ille
5
10
15
20
25
30
1...,226,227,228,229,230,231,232,233,234,235 237,238,239,240,241,242,243,244,245,246,...440
Powered by FlippingBook