Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 226

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
128
15
Cur ergo magis substantia est, si posterior forte est? Quid etiam
facit illi materiae, ut per se substet? Nequaquam ut sit ignis, ita
ut ablata ea non amplius ignis sit.
Dicam ego quoque, ablato calore non est amplius ignis, ablata
etiam alia qualibet qualitate ignis propria. Idem de aliis elemen-
tis, idem de mistis, inanimis, idem de anima praeditis. Nec ideo
philosophia de salute magis periclitabitur, si animam accidens
dicamus, quam si formam vel substantiam, utroque enim modo
ex Aristotelis doctrina et generantur et corrumpuntur animae:
praeter quam hominis unus intellectus. Neque magis animae ab
eo corpore separantur, accedunt et recedunt, si accidentia dican-
tur, quam si formae et substantiae, quales substantias et formas
Aristoteles praedicat. Alioquin dicatur nobis, quid forma est?
Forma est substantia, ait Aristoteles. Aio ego, cur est substan-
tia? Dicat rationem: per se non substat, in alio est. Quae ergo alia
est ratio, ut substantia sit? Si dicatur, quia iuncta materiae facit
compositum, dicam ego: si accidens etiam sit materiae iunctum,
non prohibetur compositum efficere. Dicetur, efficit compositum
substantiale, quod itidem substantia sit. Id ego pergo quaerere:
quidnam id est, quo compositum substantiale et substantia dica-
tur? An non etiam caliditas, albedo, si materiae accedat, accidat,
iungatur, compositum efficiet? Inquient, non effici compositum,
quod sit substantia. Et nos rogare non desinemus, quid ea sub-
stantia sit?
Nomen audio, rem non explicant. Formas istas, quas sub-
stantias dicunt, nemo adhuc agnovit sensu, nemo cogitatione at-
tigit, rationes perinane vagantur, dum non explicatur, quid haec
substantia sit. Accidentales, quas vocamus formas et sensu perci-
pimus et cogitatione attingimus et vera experimur ea Aristotelis
verba 2.
De ortu
:
τὰς γὰρ τῶν αἰσθητῶν ἀρχάς αἰσθητάς δεῖ
εἶναι
.
Sensibilium enim principia sensibilia oportet esse
.
5
10
20
25
30
1...,216,217,218,219,220,221,222,223,224,225 227,228,229,230,231,232,233,234,235,236,...440
Powered by FlippingBook