Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 228

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
130
An ideo dicant formam esse substantiam, quia eius sit
de-
terminare
,
ὁρίζειν
? Dicemus nos non minus determinare eam, si
accidens esse dicatur. Cur licet asserere alias esse formas acci-
dentales, alias substantiales? Quae est ratio huius constitutionis?
Iamdudum quaerimus, ut nobis explicent rationem substantiae
istius famigeratae: et si ratio nulla redditur, cur credatur tali phi-
losophiae? Albedo, caliditas entia sunt. Formae istae incognitae
entiane sunt an non entia? Si entia, cur magis entia quam illa?
Essentiae enim ratio par utrique. Aut si non par, ratio dicatur,
cur non par? Cur magis ens sit forma ista substantialis quam ca-
liditas? Si non reddatur ratio, inanis erit ista iactatio, vana philo-
sophia.
Asserit multis locis substantiam esse primum ens. Si de ma-
teria dicatur, in Peripato concedam. Eamque etiam magis ens
esse concedam ratione scilicet causalitatis, ratione quoque aeter-
nitatis.
Si de forma id dicatur, rogabo causam? Si non afferatur, non
credam. Si afferatur, expendam an vera causa sit. Si sit, acquie-
scam. Si non sit, non cessabo ego afferre multa, quae similia, vel
potius eadem sunt in formis istis et accidentibus.
Entia et ista et illae sunt. Neque magis ens forma (quod
mihi assumo donec contrarium demonstretur) quam accidens.
Utraque in subiecto, utraque in subiecto et nudo et formato. In
materia namque prius accidentia corporis dimensionum sunt,
quam formae elementorum, quae formarum omnium primae
in Lycaeo nudae materiae insunt. Subiecto quoque his formato
utraque insunt. Non enim minus formae aliae super alias accu-
mulantur, quam accumulentur accidentia. Namque ad formas
elementorum accumulatur forma misti: super hanc lapidis vel
metalli: super hanc nutritiva plantae: deinde sensitiva animalis:
dein super hanc rationalis.
5
10
15
20
25
30
1...,218,219,220,221,222,223,224,225,226,227 229,230,231,232,233,234,235,236,237,238,...440
Powered by FlippingBook