Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 220

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
122
10
quammateria. Nulla etiam est prima substantia forma ipsa. Quia
prima omnium fit materia, secunda forma, tertia compositum, ex
loco integro superius adducto, ex aliis multis, ubi de tribus his
substantiis mentio est ab [385] authore Peripati habita.
Sed eodem 7. capite 7.
Metaphysici
, in quo illa docebat, for-
mam esse priorem substantia et materia, et composito alia con-
trarietate sibi contradicit, dum ait de composito:
32
Hoc quid homo
vel planta, vel aliud quid talium, quae sane maxime dicimus substan-
tias esse
. Quo loco
μάλιστα
,
maxime
, superlativum est illius
ma-
gis
,
μᾶλλον
, quo formam reliquis substantiis praeferebat, et
materiae et composito: hoc vero loco compositum maxime sub-
stantiam esse dicit. Quod quidem veritate etiam examinatum,
falsum est. Namque iisdem rationibus causalitatis, aeternitatis,
materiam composito etiam praeferendam ex eiusdem principiis
dogmatibus persuademur.
Sed an forma nedum prima vel prior vel perfectior substantia
sit, sed omnino substantia, occasionem nobis praebet dubitandi
summi in Peripato Alexandri et medicorum et veterum quorun-
dam philosophorum et dogmata et autoritas, qui formas elemen-
torum non substantias, sed accidentia esse putaverunt.
Accidens quid
[in margine]
Accidentis quoque definitio eadem formae omnino convenit.
Ex Aristotele quoque, ex re ipsa, forma sit accidens substantiae,
tamen nomine non vere ab eo insigniatur. Rem ergo hanc expen-
damus. Accidens
Topico
capite 4. ita definitur:
33
Quod potest inesse
cuivis uni et eidem et non inesse
. Ex Porphyrio quoque accidens
est:
34
Quod adest et abest sine subiecti corruptione
. Accidens ergo sui
natura dicitur suo subiecto posse et inesse et ab eo abesse et id
32
τὸ δὲ τὶ <ὁ> ἄνθρωπος ἢ φυτὸν ἢ ἄλλο τι τῶν τοιούτων͵ ἃ δὴ
μάλιστα λέγομεν οὐσίας εἶναι. [ARIST. Metaph 1032a.18–19]
33
ὃ ἐνδέχεται ὑπάρχειν ὁτῳοῦν ἑνὶ καὶ τῷ αὐτῷ καὶ μὴ ὑπάρχειν·
[ARIST. Top. 102b.6–7]
34
ὃ γίνεται καὶ ἀπογίνεται χωρὶς τῆς τοῦ ὑποκειμένου φθορᾶς.
[PORPHYRIUS, Isagoge sive quinque voces 4,1.12.24–25]
20
25
5
15
1...,210,211,212,213,214,215,216,217,218,219 221,222,223,224,225,226,227,228,229,230,...440
Powered by FlippingBook