Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 214

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
116
forma magis natura sit, cum ex aequo principia et causae
τοῦ
κινεῖσθαι
,
moveri
sint. Quod si forma magis sit causa istius mo-
veri, tunc forma imperfectior et minus natura erit quam materia,
quia
τὸ κινεῖσθαι
, cum sit passio, imperfectionis est, ut
τὸ κινεῖν
perfectionis et actionis. Quae res in Aristotelis philosophia non
admittetur vel a minimo de plebe.
Deinde quaeremus ex eo, quomodo nos doceat materiamesse
δυνάμει,
in potentia
, formam vero
ἐντελεχείᾳ
,
in actu
? Quando
materia
δυνάμει
,
in potentia
sit ad formam? Et forma sit non actu,
sed actus, non materiae aut compositi, sed
τοῦ δυνάμει
,
potentiae
materiae ipsius?
Si in utraque interpetatione inextricabiles labyrinthi sint, si
excellentissima ingenia torta hac ambiguitate, quid nos ex tali
doctrina sperabimus?
Formam causam esse dicit, unam de quatuor generibus cau-
sarum. Esto si lubet, causa altera ipsius compositi intrinseca, non
contendemus si etiam apertius
συναίτια
,
concausa
cum Platoni-
cis dicatur. Deinde addamus ex superioribus formae nominibus
illa
οὐσία, τὸ τὶ ἦν εἶναι, λόγος, παράδειγμα
,
substantia, quod
quid erat esse, ratio, exemplum
. Praeterea adiiciamus triplicem sub-
stantiam pluribus locis Aristotelem nobis distinxisse: materiam,
formam, ex his compositum, inter alia 7.
Metaphysico
, capite 3:
28
[384]
Maxime vero videtur esse substantia subiectum primum. Tale
vero modo quodam materia dicitur, alio vero modo forma, tertium id
quod ex his. Dico vero materiam veluti aes, formam vero figuram ideae,
ex his vero statuam universam
iv
, itaque si forma prior materia est et
magis ens. Prior etiam erit eo, quod ex ambabus
.
28
μάλιστα γὰρ [δὲ] δοκεῖ εἶναι οὐσία τὸ ὑποκείμενον πρῶτον.
τοιοῦτον δὲ τρόπον μέν τινα ἡ ὕλη λέγεται͵ ἄλλον δὲ τρόπον ἡ μορφή͵
τρίτον δὲ τὸ ἐκ τούτων (λέγω δὲ τὴν μὲν ὕλην οἷον τὸν χαλκόν͵ τὴν δὲ
μορφὴν τὸ σχῆμα τῆς ἰδέας͵ τὸ δ΄ ἐκ τούτων τὸν ἀνδριάντα τὸ σύνολον)͵
ὥστε εἰ τὸ εἶδος τῆς ὕλης πρότερον καὶ μᾶλλον ὄν͵ καὶ τοῦ ἐξ ἀμφοῖν
πρότερον ἔσται. [ARIST. Metaph. 1029a.1–7]
iv
Corr. ex universum
5
15
10
20
25
1...,204,205,206,207,208,209,210,211,212,213 215,216,217,218,219,220,221,222,223,224,...440
Powered by FlippingBook