Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 204

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
106
10
5
oportet generica ista forma, si realium entium principium esse
debet. Forte eam dicetis universalem formam, quae in omnibus
individuis reperitur, quod universale in multis, non vos Peripa-
tus, sed nostra Platonica familia primo appellarunt. Nam si hoc
non est, res realis non est. Platonicas enim ideas, universale ante
multa irridetis. Tertium illud genericum, universale post multa,
aut nihil esse, aut quid posterius princeps vester autumat.
Esto ergo forma ista generica simpliciter forma, universalis
illa forma in multis, rogamus vos, docete nos, quae nam gene-
ricarum formarum istarum principium rerum generatarum est?
Sunt enim plures, aliae in aliis, ut trigonus in tetragono. Forte
non probabitis specificam hominis formam, ultima enim est. An
vero animalis genericam formam? An animati? An corporis? An
postremo substantiae? Hae enim sunt alia in alia ut trigonus in
tetragono, minor ambitus in maiore ambitu. Quam ergo harum
prae caeteris, generatarum rerum, individuorum a natura pro-
ductorum, principium esse asseritis? Videtur rationi consonum
vos dicturos primam illam universalissimam, substantiae gene-
ricam formam principium esse reliquarum. Principia enim ex
nullo alio, ex principiis omnia.
Si hanc ponitis vel etiam quamlibet aliam universalem, quo-
modo illa conditio formae servatur, ut praesentia et absentia sua
faciat mutationem? Quae non nisi individuis formis convenit.
Quomodo alia illa? Physicum de formis physicis et corrup-
tibilibus tractare? Quonam etiam modo vera erit sententia illa 3.
De coelo
capite 7. ita prolata:
20
[382]
Oportet forte sensibilium sen-
sibilia, aeternorum vero aeterna, corruptibilium vero corruptibilia esse
principia, omnino vero homogenea
iii
ipsis subiectis
. Principia rerum
sensibilium, corruptibilium inquirimus, nobis promittuntur.
Cur ergo nobis supplantatur substantiae generica forma? Quae
20
Δεῖ γὰρ ἴσως τῶν μὲν αἰσθητῶν αἰσθητάς͵ τῶν δὲ ἀϊδίων ἀϊδίους͵
τῶν δὲ φθαρτῶν φθαρτὰς εἶναι {τὰς} ἀρχάς͵ ὅλως δ΄ ὁμογενεῖς τοῖς
ὑποκειμένοις. [ARIST. Cael. 306a.9–11]
iii
Corr. ex homogeneas
15
20
30
25
1...,194,195,196,197,198,199,200,201,202,203 205,206,207,208,209,210,211,212,213,214,...440
Powered by FlippingBook