Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 202

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
104
20
15
25
10
5
ipse aperte nos docuit. Nomen formae declaravit, mentem suam
non patefecit, rem ipsam non explicavit.
Nos ita inducimus. Si ultimam formam aut mediarum ali-
quam aiant, quaeremus, quomodo serventur eae principiorum
conditiones: ex eis omnia fieri, ipsa non ex aliis, atque alia illa
tradita ab eo libro 5.
De generatione animalium
, capite 7:
19
Hoc enim
est principium esse, ut ipsum sit causa multorum: hoc autem superius
nihil sit
. Si dicent primam, rogabimus, quomodo servetur illa alia
conditio. Ex forma et subiecto fieri unumquodque secundum
substantiam? Atque ideo quomodo non sequatur, ut recte dica-
tur, elementorum formas omnium generatarum rerum substan-
tias esse. Et quia omnibus communes formae sint, nihil differre
plantam ab elementis, nihil ab his et ab illa differre animal; nihil
homo a reliquis rebus ullis generatis.
Ex his scopulis effugiunt Aristotelici atque (ut quoquo modo
possint salvare praeceptorem) aiunt: forma generica est princi-
pium, forma scilicet simpliciter sumpta. Audio verba, rem non
percipio. Rogamus vos, dicite nobis dubionibus (de singulis
enim dubitare valde est utile, uti et vos et nos admonuit prin-
ceps vester). Quid est haec forma generica? Forma simpliciter?
Verbane est inania an animi conceptus, an res (uti dicere soletis)
realis? Non putamus vos dicturos eam esse verba inania. Neque
forte conceptum animi vel primae vel secundae intentionis. Ne-
que enim nobis complacuit natura tam insulse, ut quod conci-
peremus nos homunciones, quod eloqueremur, rerum suarum,
suarum generationum principia esse voluerit. Ens ergo reale sit
19
τοῦτο γάρ ἐστι τὸ ἀρχὴν εἶναι͵ τὸ αὐτὴν μὲν αἰτίαν εἶναι πολλῶν͵
ταύτης δ΄ {ἄλλο} ἄνωθεν μηθέν. [ARIST. GA 788a.14–16]
1...,192,193,194,195,196,197,198,199,200,201 203,204,205,206,207,208,209,210,211,212,...440
Powered by FlippingBook