Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 192

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
94
10
5
nis scilicet posuerit? Quid enim aliud privatio est, quam negatio,
ipsomet id docente 6.
Physico
, capite 5:
14
Quando una mutationum
est, ea quae per contradictionem, quando mutatur ex non ente in ens,
dereliquit non ens, erit ergo in ente. Omne enim necesse est esse vel non
esse, clarum ergo quod in ea, quae per contradictionem mutatione
.
Idem repetit capite 9, sed clarissime capite 10:
15
Mutatio vero
nulla est infinita, omnis enim erat ex aliquo in aliquid, et ea quae in
contradictione et ea quae in contraris itaque et earum, quae in contra-
dictione affirmatio et negatio terminus, veluti generationis ens, corrup-
tionis vero non ens, earum vero quae in contraris contraria
.
Concludamus igitur recto et iusto iure absurdum fuisse non
necessariam privationem principium rerum statuere, absurdum
fuisse in scientia nobilissima principium, quod per accidens est
inducere, cuius nulli scientiae, vel activae, vel factivae, vel con-
templativae cura ulla est, suo dogmate, absurdum fuisse pri-
vationem, quae per se non ens est, entium principium facere:
16
Quomodo namque ex non substantiis substantia fuerit? Vel quomodo
prius non substantia quam substantia fuerit?
Ut ipsemet altero loco
scripsit.
Privationi nihilo illi nihili principio contrariam statuit for-
mam eamque principium alterum generationis rerum facit, ex
qua et materia fiat quidquid fit, ut iis verbis:
Quoniam fit omne
ex subiecto et forma. Quae absentia et praesentia sufficiens erit facere
14
ἐπεὶ {οὖν} μία τῶν μεταβολῶν ἡ κατ΄ ἀντίφασιν͵ ὅτε
μεταβέβληκεν ἐκ τοῦ μὴ ὄντος εἰς τὸ ὄν͵ ἀπολέλοιπεν τὸ μὴ ὄν. ἔσται
ἄρα ἐν τῷ ὄντι· πᾶν γὰρ ἀνάγκη ἢ εἶναι ἢ μὴ εἶναι. φανερὸν οὖν ὅτι ἐν
τῇ κατ΄ ἀντίφασιν μεταβολῇ etc. [ARIST. Ph. 235b.13–17]
15
μεταβολὴ δ΄ οὐκ ἔστιν οὐδεμία ἄπειρος· ἅπασα γὰρ ἦν ἔκ τινος
εἴς τι͵ καὶ ἡ ἐν ἀντιφάσει καὶ ἡ ἐν ἐναντίοις. ὥστε <καὶ>τῶν {μὲν} κατ΄
ἀντίφασιν ἡ φάσις καὶ ἡ ἀπόφασις πέρας (οἷον γενέσεως μὲν τὸ ὄν͵
φθορᾶς δὲ τὸ μὴ ὄν)͵ τῶν δ΄ ἐν τοῖς ἐναντίοις τὰ ἐναντία· [ARIST. Ph.
241a.26–30]
16
πῶς οὖν [γὰρ] ἐκ μὴ οὐσιῶν οὐσία ἂν εἴη; ἢ πῶς ἂν πρότερον μὴ
οὐσία οὐσίας <ἂν> εἴη; [ARIST. Ph. 189a.33–34]
15
20
1...,182,183,184,185,186,187,188,189,190,191 193,194,195,196,197,198,199,200,201,202,...440
Powered by FlippingBook