Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 182

84
5
10
15
25
[377]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI IIII LIBER II
DE PRINCIPIIS
Privatione et Forma
Vera principia naturae rerum fine libri prioris esse diximus
quaerenda. Eane sunt ista ab Aristotele constituta – materia, pri-
vatio et forma? An alia inquirenda? Haec primo examinanda, ut
etiam si principiorum conditiones illae tres: ex se invicem non
fieri, contraria esse, manentia esse, verae non sint, possint tamen
haec tria vera esse principia. Quid ergo agendum? Discutienda
singilatim sunt. Ac prius privatio ipsa in manus sumenda. Prius
enim quam forma ab Aristotele proposita, per eam et forma et
materia inductae sunt. Privationis autem istius, quid potissimum
primo in examen vocandum? Nonne essentia eius, et uti nostra-
tes aiunt, quidditas? Ex hac perspecta, an idonea privatio sit, uti
pro principio rerum statuatur, facilius innotescet.
Quid ergo est apud Aristotelem privatio? Eam primo no-
bis explicat exemplis:
ἀμούσου, ἀναρμόστου͵ ἀναρμοστίας͵
ἀσχημοσύνης
,
non musici, inconcinni, inconcinnitatis, infiguratio-
nis
. Quae quidem artium exempla esse videntur, nullum nobis
rerum naturalium exemplum privationis protulit eo 5. capite 1.
Physici
, nullum et in mentem venit. Venit tamen in mentem ex
his artificialibus conclusionem in naturalibus inferre. Sic enim
postea exempla intulit:
1
Si ergo hoc est verum, omne quod gignitur
gignetur et quod corrumpitur corrumpetur, vel ex contrariis vel in
contraria et in horum intermedia
. Deinde mox:
2
Itaque omnia, quae
1
εἰ τοίνυν τοῦτ΄ ἔστιν ἀληθές͵ ἅπαν ἂν γίγνοιτο τὸ γιγνόμενον καὶ
φθείροιτο τὸ φθειρόμενον ἢ ἐξ ἐναντίων ἢ εἰς ἐναντία καὶ τὰ τούτων
μεταξύ. [ARIST. Ph. 188b.21–23]
2
ὥστε πάντ΄ {ἂν εἴη} τὰ φύσει γιγνόμενα ἢ ἐναντία ἢ ἐξ ἐναντίων.
[ARIST. Ph. 188b.25–26]
20
1...,172,173,174,175,176,177,178,179,180,181 183,184,185,186,187,188,189,190,191,192,...440
Powered by FlippingBook