Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 184

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
86
natura fiunt vel contraria vel ex contrariis
. Si ego ita argumentarer.
Artificialia ex contrariis fiunt. Ergo omnia naturalia ex contrariis
fiunt, exploderer, exsibillarer e scholis omnibus, sed quia Aristo-
teles id fecit, acquiescunt, admirantur omnes, personam philo-
sophantur, non rem.
Quid deinde 7. capite satis longo protulitne naturale priva-
tionis exemplum? De eodem musico et amuso sermo prolixior,
deinde
ἀμορφίαν, ἀσχημοσύνην, ἀταξίαν
,
informitatem, infigu-
rationem, inordinationem
inducit. Cumque suam de naturalibus
principiis sententiam proposuisset proferre, ludificatur nobis ar-
tificialia proferendo, non privationis modo, sed formae quoque
musici, harmonizati, figurati, statuae, domus, sed etiam mate-
rierum, lapidum, aeris, auri, artibus [378] subiectorum. Nullum
naturale exemplum praeter album et nigrum 5. capite, duobus
verbis 7:
Veluti plantae et animalia ex semine. Et veluti quae augen-
tur. Et veluti quae mutantur secundum materiam
. Ut nobis non quid
privatio sit, principium istud tam augustum generationis rerum
tradatur, sed semina coniectationum spargantur. 8. tandem ca-
pite prodit et quid privatio sit et quale principium sit gravibus
his verbis:
3
Nos quoque ipsi dicimus gigni quidem nihil simpliciter
ex non ente, nihilo tamen minus gigni aliquid ex non ente veluti per
accidens, ex privatione enim, quae est per se non ens non inexistente
fit
. Privatio, inquit, est per se non ens et ea non inexistente fit per
accidens generatio.
3
ἡμεῖς δὲ καὶ αὐτοί φαμεν γίγνεσθαι μὲν μηθὲν [οὐδὲν] ἁπλῶς
ἐκ μὴ ὄντος. πὼς μέντοι [ὅμως μέν τι] γίγνεσθαι ἐκ μὴ ὄντος͵ οἷον
κατὰ συμβεβηκός (ἐκ γὰρ τῆς στερήσεως͵ ὅ ἐστι καθ΄ αὑτὸ μὴ ὄν͵ οὐκ
ἐνυπάρχοντος γίγνεταί {τι}· [ARIST. Ph. 191b.13–16]
5
10
15
20
1...,174,175,176,177,178,179,180,181,182,183 185,186,187,188,189,190,191,192,193,194,...440
Powered by FlippingBook