Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 176

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
78
ponitur? Deinde cui privationi contraria est? Ex qua privatione
ipsa fit? Et si fit, quomodo semper manet?
Nullus adhuc Peripateticus divinam hanc formam dixit ge-
nerari, privationi, de qua hic sermo Aristoteli est, opponi. Non
ergo hic labor noster consumendus, de physica forma sermo no-
bis esto, physicarum enim rerum principia quaeruntur, physica
scientia tractatur, physica materia proponitur, physica etiam et
principia et contraria in quaestione sunt. De contrarietate ergo
ista physica privationis et formae sermo esto.
Materia contrariis istis subiecta est. Esto. Materia est princi-
pium semper manens. Esto. Materia sui natura omni forma pri-
vata est. Scimus id ex Aristotele; materia tamen numquam for-
mis privata est. Id quoque Aristotelicum est. Quid dicendum?
Privationem illam, quam materiae dicimus comitem, aequalisne
materiae erit, ita ut totam materiam occupet? Aut partem tan-
tummodo occupabit? Si partem, ergo materiae alia pars, formata
sui natura erit. Quod Aristotelicum non est. Tota ergo materia
sui natura privatione formarum occupatur.
Nunc quaerimus, ista universalis privatio an sit ponenda
pro principio, contrario scilicet altero, an pars eius? Si tota pri-
vatio principium sit, tota quoque ad contrarii sui adventum,
formae scilicet universalis cuiusdam peribit. Nam mea materia
privationem mei habebat antea, post adventum formae meae
periit ea privatio. Quod in singulis quibuscumque generabili-
bus semper necessario venit. Forma vero privationi universae
contraria ea est, quae totam materiam format. Ea est, ut opinor
(quando Aristoteles nullamne innuit quidem), mundi totius
forma. Ad adventum ergo formae mundi tota privatio periit.
Nulla ergo in mundo privatio amplius est. Si nulla, quomodo
ergo principium est? Et principium quidem semper manens, si
nulla remansit?
5
20
10
15
25
30
1...,166,167,168,169,170,171,172,173,174,175 177,178,179,180,181,182,183,184,185,186,...440
Powered by FlippingBook