Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 168

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
70
10
5
essent, non esset scibile ipsum ens. Quid est hoc, non esset scibile
ens? An vero natura in rebus universi huius fabricandis nostrae
cognitionis rationem ullam habet, ut hoc potius quam illud faci-
at: hoc quam illo modo agat? Ut nostrae cognitioni inserviat? Ut
nobis faciat satis? Quid ergo est, quod libro 4.
De causis partium
capite 12. scribit?
28
Instrumenta ad opus natura facit, non autem opus
ad instrumenta
. Causa itaque haec, cur finita sint principia, nulla
est.
Non melior est illa alia, quam reddidit, non esse unum prin-
cipium. Quia scilicet si unum esset, non essent contraria prin-
cipia, quae omnino duo sunt. Ostensum enim iam est contraria
non esse principia. Atque ideo causa ista nulla est. At cuiusmodi
etiam illa est? Non quaelibet contraria esse principia, quia:
29
Alia
aliis priora contraria, et fiunt alia ex aliis, veluti dulce et amarum, et
album et nigrum. At principia semper oportet manere
. Quid est hoc
aenigma? Principia oportet semper manere? An illud est, quod
28
τὰ γὰρ ὄργανα πρὸς τὸ ἔργον ἡ φύσις ποιεῖ͵ ἀλλ΄ οὐ τὸ ἔργον
πρὸς τὰ ὄργανα. [ARIST. PA 694b.13–14]
29
ἄλλα ἄλλων πρότερα ἐναντία͵ καὶ γίγνεται ἕτερα ἐξ ἀλλήλων
[ἄλλων]͵ οἷον γλυκὺ καὶ πικρὸν καὶ <τὸ> λευκὸν καὶ <τὸ> μέλαν͵ τὰς δὲ
ἀρχὰς ἀεὶ δεῖ μένειν. [ARIST. Ph. 189a.17–20]
15
1...,158,159,160,161,162,163,164,165,166,167 169,170,171,172,173,174,175,176,177,178,...440
Powered by FlippingBook