Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 160

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
62
10
An vero species ignis contraria est speciei ligni? At qua con-
trarietate? Neque enim manifesta per seipsam est. Forte dicatur
contrarietate formae et privationis? Quia scilicet lignum priva-
tum est ignis forma. At haec non est specierum contrarietas, spe-
cies enim et ignis et ligni ens est per se, privatio per se est non
ens. Si contrarietas ista ignis et ligni est penes calidum et frigi-
dum, dicimus nos istam esse accidentium contrarietatem, quali-
tatum, non specierum.
Deinde quaeremus si lignum calidum calore solis sit, postea
ignis accedat, an ideo ignis calidus, in calidum illud lignum, quia
contraria non sunt, non aget? Non accendet? Non comburet? Si
hoc concedatur,
διανοίας ἀρρωστίᾳ
,
mentis morbo
dicemus eos
aegrotare, qui tam sensatam rem dimittant, rationem rei quae non
est perquirant. Si concedatur ignem in calidum lignum acturum,
iam id non erit ratione contrarietatis, quae nulla est. Si argutentur
illud lignum calidum effectum esse prius ab igne aliquo, concede-
mus nos libenter: sed secundum actionem interrogare urgebimus,
an ratione contrarietatis calidi et frigidi sit, cum nulla adsit frigi-
ditas? Si nobis concedent secundam actionem non ratione contra-
rietatis factam, iam extorsimus non omne quod φύσει,
natura
fit,
ex contrariis, a contrario
,
post contrarium
,
in contrario
fieri.
Si de prima actione nos illi interrogent, quae facta est in-
ter ignem calidum et lignum frigidum, an ratione contrarieta-
tis facta sit? Si fatebimur, adiungemus eam contrarietatem non
in
ὁμοειδεῖ
,
re eiusdem speciei
, sed in qualitatibus, in accidenti-
bus fuisse. Deinde addemus: accidisse ligno, ut frigidum esset,
ut etiam in secunda actione accidat, ut calidum sit. Atque inter
ignem et prius lignum contrarietatem per accidens fuisse. Ideo-
que per accidens istud, cum e scientiis ab Aristotele eiectum sit,
reiici debere e scientiae naturalis principiis, asseremus de rerum
generationis principiis eximi debere.
Non [374] debere rerum ipsarum accidentalia esse princi-
pia, credi, admitti, esse per se, esse ordinata, esse permanentia
debere. Si non fatebimur actionem illam primam ratione con-
trarietatis factam, rationem adferemus, quia ignis sua caliditate
non in omne frigidum agit, non in adamantem, non in salaman-
dram, ac forte non in alia aliqua. Deinde, debere etiam frigus
5
15
20
35
25
30
1...,150,151,152,153,154,155,156,157,158,159 161,162,163,164,165,166,167,168,169,170,...440
Powered by FlippingBook