Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 154

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
56
rius, auribus, mentibus consonantius dicetur post privationem
generationem formae factam esse. At secunda generatio ex con-
trariane qualitate an a contraria, an post contrariam dicenda est
fieri? Eodem certe modo quo prior. Neque enim ex frigiditate aut
a frigiditate, sed post frigiditatem calor ille ad formam dispositi-
vus inductus est. Eodem etiam pacto prima illa generalis genera-
tio non ex contrario, sed post contrarium fit. Haec de generatione
triplicis significati.
De generato vero quid nobis ex veritate dicendum? Calor fit
in ligno ab igne, utrumne
ex contrario
an
a contrario
an
post contra-
rium
? Forma bovis fit in sanguine ac semine, an ex bovis privati-
one, an a bovis privatione, an post bovis privationem? Cui dubi-
um post contrarium? Post bovis privationem calorem genitum?
Bovem factum? Excludatur ergo a philosophia, a veritate modus
ille vel loquendi vel opinandi vel sciendi omnem generationem,
omne generatum
ex contrario
, vel
a contrario
fieri: retineatur hoc
post contrarium, post privationem.
Sed illud nostrum
in contrario
generationem fieri, genera-
tum
in contrario
fieri, tollendumne an retinendum? Generatio illa
triplex fit in subiecto aliquo. Non negabunt. Generatio magni-
tudinis, caloris, formae, clarum est, oculis obiectum est fieri in
subiecto, parvo, frigido, vel medio: ea forma privato et genera-
tum omne in subiecto ea forma privato, subiecto contrariam vel
qualitatem vel magnitudinem possidente. Tenendum ergo et hoc
nostrum.
In contrario
subiecto scilicet contrarium ante possiden-
te, sive id privatio sit, sive qualitas, sive etiam quantitas.
Concludamus tandem omnem generationem, omne gene-
ratum non
ex contrario
, non
a contrario
, sed
post contrarium
et
in contrario
fieri. Quamobrem illud falsi est arguendum, quod
capite 5.
Physici
primi Aristoteles concludit:
24
Itaque omnia,
quae natura fiunt, fuerint vel contraria vel ex contrariis
. Falsum
inquam id totum est. Falsumque esse Aristotelesmet ipse atte-
statum reliquit 1.
De ortu et interitu
capite 5. docens nos in haec
24
ὥστε πάντ΄ ἂν εἴη τὰ φύσει γιγνόμενα ἢ ἐναντία ἢ ἐξ ἐναντίων.
[ARIST. Ph. 188b.25–26]
5
10
15
20
25
30
1...,144,145,146,147,148,149,150,151,152,153 155,156,157,158,159,160,161,162,163,164,...440
Powered by FlippingBook