Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 150

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
52
tur, ut in quibus generatio et corruptio fiat: non autem ex quibus,
aut a quibus.
Sed hoc ipsum etiam
in contrario
fieri, ne in novas difficulta-
tes incidamus (sat enim superque priores torsiones nos defatiga-
runt) clarius excutiamus. Omnis Peripateticorum senatus popu-
lusque sine discrimine, sine haesitatione ulla autumant
quidquid
fit, ex contrario fit
. Id verumne esset an secus, numquam cogitasse
videntur, numquam in rebus, tantum in Aristotelis verbis expen-
derunt, numquam cum experientia contulerunt. Quia id Aristo-
teles dixerit, verissimum credere sat habuerunt. Pythagoricum
morem ab authore eorum reprehensum,
αὐτὸς ἔφα
in Aristotele
renovarunt.
Philoponi dubitatio et interpretatio
[in margine]
Solus de tot millibus, ni fallor, Philoponus haesitavit, rem
pro comperta non habuit. Sed quomodo exponeretur illud ‘ex’
laboravit. In hanc sententiam venit, ut illud ‘ex’ idem diceret
quod ‘post’ ut totum hoc
quidquid generatur ex contrario
, id est
post contrarium
sonaret. Procul sane ab Aristotelis verbis, a Peri-
5
10
15
1...,140,141,142,143,144,145,146,147,148,149 151,152,153,154,155,156,157,158,159,160,...440
Powered by FlippingBook