Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 144

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
46
est. At quae caliditas? Lignine an ignis? Ignis quidem caliditas
extra lignum, sed ligni caliditas in ligno. Si et ipsum ex elemen-
tis quatuor commistis constet. Utra harum duarum caliditatum
frigiditati ligni contraria est? Utraque nimirum. Utra generatur?
Ligni caliditas, quae prius extra lignum erat. A quo nam genera-
tur? A lignine frigiditate an ab ignis caliditate? Si vera est positio
contrarium a contrario generari, ligni caliditas a ligni frigiditate
generatur. Quid igitur opus fuit ignem adferre, ut lignum inca-
lesceret? Quandoquidem frigiditate sua incalescit, accenditur hi-
emeque nos frigentes calefacit. Sed id quidem nostra tempestate
evaserit ridiculum, forte in Graecia olim fuit in usu atque ex usu.
Rationabile namque est credere id evenisse: alioquin rem nostris
temporibus, nostris oculis, manibus tam fatuam, sapientissimus
omnium hominum magister libris suis non inseruisset, contrari-
um a contrario fieri non asseruisset.
Cum itaque eo temporis ita contigerit, irreprehensus mane-
to. Nobis, quibus aliter tempora attulerunt, aliter asseverandum,
calorem ligni a calore ignis, simile a simili, non contrarium a
contrario generari, hominem rationalem non ab irrationali bruto
aliquo, sed a rationali homine et simili homine generari, a simili
externo [371] simile internum rei. Atque ita verum fuerit princi-
pium alterum extra rem esse, alterum rei inesse. Sed similia esse
ea, non contraria. Atque etiam ita principia manebunt quarta
conditione, si similia sint. Si vero contraria, alterum non mane-
bit: frigiditate ligni a caliditate ignis expulsa.
Sed clamabunt hic optimi tutores me aequivocum
v
facere,
technas struere, namque Aristotelem dixisse contrarium ex con-
trario, non autem contrarium a contrario fieri, aliquid esse ‘ex’
aliud ‘ab’. Esto, examinemus igitur id vestrum ‘ex’ quid sibi velit
5
10
15
20
25
v
Auct. corr. ex equivocum
1...,134,135,136,137,138,139,140,141,142,143 145,146,147,148,149,150,151,152,153,154,...440
Powered by FlippingBook