Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 136

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
38
licam rationem in re ipsa, non in illius authoritate sitam osten-
dant.
Aient: ex nigro fit album; aient veteres: ex albo fit album, ex
nigro fit nigrum; ostendent veteres in substantiae quoque genere
similitudinem, simileque ex simili generari, hominem ex homi-
ne, nigrum hominem ex nigro homine, album hominem ex ho-
mine albo, vos non potestis in substantia contrarietatem reperire.
Non gignitur ex homine albo niger homo, ex nigro homine albus
homo, nisi per accidens, ut album (aiebat praeceptor) per acci-
dens fit ex musico. Sed ita, ut plurimum fieri, uti natura opera
sua facit, ostendere non poteritis?
Quid ergo, utra verior sententia: Aristotelisne, ex contrariis
contraria fieri? An antiquorum, ex similibus fieri similia? Cum
hoc rerum ordine natura, ut plurimum, per se ordinate res suas
generet, ex contrariis neque proprie, neque per se, sed per acci-
dens generat? Quin imo, si verum sit, ex contrariis res generari,
nulla generabitur substantia, nulla enim substantia contraria sub-
stantiae, nulla in substantia contrarietas.
Si dicatis: in substantia est contrarietas, corporeum et incor-
poreum, animatum, inanimatum, rationale, irrationale, aiam ego
cum bonis antiquis: corporeum ex incorporeo non fit, neque in-
corporeum ex corporeo, neque animatum ex inanimato genera-
tur, neque inanimatum ex animato, neque rationale ex irrationa-
li, neque ex rationali irrationale, nisi forte per accidens. Non ergo
in substantia ex contrariis fit generatio, sed ex simili: corporeum
ex corporeo, animatum ex animato, rationale ex rationali, irrati-
onale ex irrationali, homo ex homine. Homo enim generat homi-
nem, ait etiam praeceptor, bos bovem, equus equum. Non ergo
vere contrarium ex contrario, sed simile ex simili, natura rerum
res suas generat.
Falsum ergo est, ad rerum effectus comparatum, Aristoteli-
cum dogma: contrarium ex contrario fieri. Falsum est principia
esse contraria. Falsum denique contrariis primis competere ex se
5
10
15
30
20
25
1...,126,127,128,129,130,131,132,133,134,135 137,138,139,140,141,142,143,144,145,146,...440
Powered by FlippingBook