Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 138

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
40
invicem non generari. Falsum etiam omnia ex ipsis generari, cum
nulla sit in primo genere in substantia contrarietas: est tamen in
primo hoc genere generatio, est etiam in secundo quantitate sci-
licet, ubi itidem nulla contrarietas. Et in tertio, qualitate, ubi pri-
mum sit contrarietas, generatio non ex contrariis, sed ex similibus:
album ex albo, non ex nigro, calidum ex calido, non ex frigido.
Sed potest nobis confusionem forte parere modus iste loque-
ndi fieri, generari ‘ex’. Videtur enim Aristoteli particula ista
‘EX’ materiae convenire proprie, ut cum dicitur: ex semine fit
planta, ex lapidibus domus. Cum autem dicitur ‘ex contrario, ex
privatione’ videtur nec materiam, nec formam, nec efficiens si-
gnificare, nec finem. Cum dicitur generari ex similibus, videtur
efficiens vel forma dici. Ac propterea modus iste loquendi, si po-
test, tollendus, vel ex natura principiorum declarandus atque ex
ipsiusmet Aristotelis doctrina.
Quid est igitur principium, bone Aristoteles? Encomia, lau-
des magnas et pulchras ab eo principii habemus, laudem quidem
bis 1.
De coelo
capite 5:
20
Huic vero causa est, quia principium pote-
state maius est quam magnitudine, quare quod in principio paucum
est, in fine fit permagnum
. 1.
Nicomachio
capite 7:
21
[370]
Persequi
tentandum singula, quatenus sunt nata, et studendum, ut definiantur
recte. Magnum enim habent momentum ad sequentia, videtur itaque
plus quam dimidium totius esse ipsum principium
.
Principii definitio qualis, et significata et ordines
[in margine]
Significata principii septem, ordines duos 5.
Metaphysico
habe-
mus capite 1, definitionemnullam. Ita fere non dicam in omnibus,
20
Τούτου [Τούτῳ] δ΄ αἴτιον ὅτι ἡ ἀρχὴ δυνάμει μείζων [μεῖζoν] ἢ
μεγέθει͵ διόπερ τὸ ἐν ἀρχῇ μικρὸν ἐν τῇ τελευτῇ γίνεται παμμέγεθες.
[ARIST. Cael. 271b.11–13]
21
μετιέναι δὲ πειρατέον ἑκάστας ᾗ πεφύκασιν͵ καὶ σπουδαστέον
ὅπως διορισθῶσι καλῶς· μεγάλην γὰρ ἔχουσι ῥοπὴν πρὸς τὰ ἑπόμενα.
δοκεῖ γὰρ πλεῖον ἢ <τὸ> ἥμισυ τοῦ παντὸς εἶναι ἡ ἀρχή͵ [ARIST. EN
1098b.4–7]
5
10
15
20
25
1...,128,129,130,131,132,133,134,135,136,137 139,140,141,142,143,144,145,146,147,148,...440
Powered by FlippingBook