Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 146

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
48
acuto isto aculeo. Si ‘ex’ vim talem habet, ut contrarium possit
facere esse principium, necesse est istud ‘ex contrario’ in aliqu-
am principii significationem incurrere. Ex contrario itaque estne
principium ut natura? Si tale esset aut materia aut forma esset
necessario aut universalis natura, quae efficiens causa est. At nul-
la harum trium potest dici natura istud ‘ex contrario’. Quid? An
ut elementum? Si id, esset tum aut materia, aut forma, aut unum
ex elementis, aut ex mistis elementis
vi
aliquid. Non est autem,
ut non est etiam, veluti ratiocinium, neque ut electio, ut vero
substantia potestne? At quo pacto si substantiae nihil est con-
trarium? Si nullum in substantia contrarium? Si nulla substan-
tia substantiae contraria? Si non materia, si non forma, si non
compositum? At neque ut cuius gratia et ut finis. Nullum itaque
‘istud ex contrario’ est e dinumeratis ultimo loco ab Aristotele
principiis. An vero de prioribus, illud unde res est cognoscibilis
primo? Nequaquam. Ut vero artes? Neque id. Quid cuius secun-
dum electionem moventur mota? Neque id quidem. Forte vero
tale est principium. Unde fit primum non inexistente? Id forte
est. Non enim in ligno iam calefacto inest frigiditas.
Sed neque id quidem, quando Aristotelesmet ipse continua-
tis verbis explicat hisce:
Unde primum motus natus est incipere, et
mutatio, veluti filius ex patre et matre et pugna ex convicio
. Quid ergo
5
10
15
20
vi
Corr. ex elementatis
1...,136,137,138,139,140,141,142,143,144,145 147,148,149,150,151,152,153,154,155,156,...440
Powered by FlippingBook