Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 152

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
54
5
pateticorum omnium sententia. Non tamen ita procul a re. Nam-
que in ligno frigido calor inducitur postquam frigus ibi est, nisi
in ligno frigus fuisset, calor illuc non esset inductus. Sed calore
adveniente frigus decedit, ita ut vere dicatur calorem in [372] lig-
no post frigus generatum esse. Sed utrum horum principium est
generationis? An utrumque? Sed videndum, Lynceis oculis per-
videndum, idemne sit dicere contraria esse principia generatio-
nis. Et quidquid fit,
ex contrario
fit? Videtur sane illud
quidquid fit
genitum inferre.
Generationem vero viam esse ad genitum efficiendum.
Utrum igitur vere dicent Peripatetici, omnis generatio fit ex con-
trario, vel
a contrario
, vel
post contrarium
? Vel verius dicemus nos,
qui non iuravimus, omnis generatio fit
in contrario
? Generatio ista
excutienda ecquid in sinu habeat aequivoci, ne nobis ludificetur.
Duplicem videtur Peripatus adinvenisse vel etiam triplicem.
Prima est generatio ea, quae excepto locali, pro quolibet motu
sumitur sine discrimine, ut non magis formam quammagnitudi-
nem aut qualitatem aliquam dicant esse generatam.
Secunda magis propria pro motu eo in qualitatibus substan-
tiae alicuius, qui veluti praeparatio et dispositio quaedam est ad
substantialem formam inducendam.
Tertia ipsius substantialis formae inductio.
Quid igitur dicemus? Tertia haec generatio, quae proprie est
generatio,
ex contrarione
facta est an
a contrario
, an
post contrari-
um
? At quo pacto horum ullum dicendum, si nulla in substantia
contrarietas?
Sed esto in substantia contrarietas ea, quamAristoteles, quam
Peripateticorum omnis senatus, ne populum dicam, assignant.
Privationis scilicet et formae. Utrum ergo forma ex privatione
facta est vel a privatione vel post privationem? Certe rectius, ve-
10
15
20
25
30
1...,142,143,144,145,146,147,148,149,150,151 153,154,155,156,157,158,159,160,161,162,...440
Powered by FlippingBook