Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 158

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
60
20
15
10
5
trariae. An vero alia etiam ratione contraria sint, id est disquiren-
dum.
Ignis agit in lignum frigidum, quod ignis calorem patitur, ut
ignis agens est, lignum patiens, contraria sunt inter se. An vero
contraria etiam genere? Nequaquam, nam ambo substantiae,
ambo corpora, ambo inanima, his rationibus homogenea sunt.
Sed alterum simplex, alterum mistum forte est, hac ratione vi-
dentur contraria esse. An ideo, quod mixtio ignis contraria est
simplicitati ignis, mistione illa patitur a simplicitate? Ita ut for-
mae istae ad invicem agant et patiantur? Vel totum lignum a toto
igne patitur?
Si priori modo respondeatur, actiones non amplius erunt
τῶν
ὑποκειμένων
,
suppositorum
, sed formarum ipsarum. Si secundo,
rursus rogabo, lignum ab igne patitur ob suam mistionem, qua
scilicet est contraria ignis simplicitati, an alia ratione? Si ratione
mistionis, passio haec ligno inesset, simplicitas ignis non nisi in
mistum corpus ageret et ab igne non nisi mistum corpus patere-
tur. At confessum est ignem agere apud Peripatum in aerem, in
aquam, in terram, simplicia corpora et lignum mistum corpus, a
misto etiam corpore patitur: securi, lapide, aliis. Non ergo haec
vii
actio et passio ratione contrarietatis, quae inter simplex et mi-
stum corpus est, eveniunt. Alia ergo ratio quaerenda.
An igitur qua substantiae, qua corpora, qua inanima ambo?
Si quapiam harum, iam potius, quia eadem non quia contraria
agit alterum, alterum patitur. Qua ergo ratione id illis evenit? An
quia eiusdem non sint speciei? Id enim forte visus est Aristoteles
innuere, cum diceret agens et patiens oportere esse homogenea,
specie vero non similia, sed contraria.
25
vii
Auct. corr. ex hae
1...,148,149,150,151,152,153,154,155,156,157 159,160,161,162,163,164,165,166,167,168,...440
Powered by FlippingBook