Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 164

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
66
15
5
Si sunt contraria maius et minus, an ratione contrarietatis
huius agunt et patiuntur? An alia quappiam ratione? Si contra-
rietatis ratione, cur non omne maius in omne minus agit? Cur
non etiam omne minus in omne maius? Si id in rebus non est
observatum, nec fit, exemimus actionem ex hac quoque quanti-
tatis contrarietate.
Si vero non sit in substantia contrarietas, ut nobis tradidit
naturae magister, omnem generationem, omnem actionem ex
omni contrarietate exemimus. Non est ergo contrarietas princi-
pium actionis et passionis, non omnis generatio ex contrario fit,
non a contrario, non post contrarium, non in contrario ratione
contrarietatis scilicet per se, primo,
καθόλου
, necessario. Et si
qua contrarietas intercedat, ea per accidens intercedit, quia scili-
cet actio, generatio in rebus fiant, quae contrariae sint, non tamen
qua contrariae sunt.
Atque ita, Aristotelico dogmate, principia rerum contraria
cum statuantur, principia per accidens statuuntur. Itaque rerum
generatio, quae miro ordine ac stabili in universo perseverat,
principia per accidens, incerta, inordinata, instabilia habebit.
Quid ergo generatio, actio, si non ex contrarietate est, estne
ex similitudine? Si aiam, interrogabunt: quid ergo ignis ligno
est similis? Viri semen sanguini mulieris? Negabo sane id. Sed
maxime omnium affirmabo ignem in ligno genitum, similem,
ὁμοειδῆ
,
eiusdem speciei
generanti igni effectum, natum ex foemi-
na simile ac
ὁμοειδῆ
generanti patri ac matri effectum, atque ita
simile a simili, simile ex simili, primo, per se,
καθόλου
effici: in
simili etiam mas sibi foemina generat atque
ὁμοειδεῖ
, non tamen
ignis in simili sibi ligno post simile etiam.
Antiquorum philosophia Aristotelis melior.
Aristotelis principia negantur, antiquorum astruuntur
[in margine]
Atque ideo quatuor omnibus partibus meliorem, veriorem
fuisse eorum antiquorum philosophiam, qui rerum principia si-
10
20
30
25
1...,154,155,156,157,158,159,160,161,162,163 165,166,167,168,169,170,171,172,173,174,...440
Powered by FlippingBook