Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 166

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
68
15
10
milia statuebant, quam eorum, qui contraria ponerent, apparet
quam Aristotelis: qui contrariis istis suis principiis, nedum res
ipsas, sed ne nomen quidem de tredecim principii significationi-
bus accomodavit ullum, nullo modo per se, nullo nisi per acci-
dens pacto, principia, quid dico principia, ne principia quidem
esse possunt.
Et si isto possunt, nullam tamen vim, nullum robur, nullam
virtutem ad res generandas habent, nihil ad cuiusquam rei ge-
nerationem conferunt. Quid enim frigiditas ligni confert, ut ab
igne aut calefiat aut ignescat? Aut quid privatio formae confert
ad [375] formam generandam? At simile vim habet, confert, sem-
per, aut fere semper, simile generat. Suane similitudine id agat
an alia quapiam virtute, id nostrae philosophiae reservamus.
Sed iam rem hanc de principiis contrariis concludamus. Fal-
so ab Aristotele, contraria posita esse rerum naturalium princi-
pia, nulla ratione contrariis actionem, passionem, generationem
rerum fieri: nullam principii vim contrariis inesse, nullum prin-
cipii nomen convenire, et si quid sint, si quod nomen habeant, id
totum per accidens est ideoque e scientia reiiciendum.
Alia Aristotelis redargutio
[in margine]
Sed reliqua prosequamur principiis attributa. Post confuta-
tas Anaxagorae infinitas homaeomerias intulit Aristoteles me-
lius esse finita et terminata ponere principia. Rationem ibi non
reddidit. Post introducta contraria repetit melius esse termina-
ta principia ponere. Rationem reddidit. Quia scilicet si infinita
5
20
25
1...,156,157,158,159,160,161,162,163,164,165 167,168,169,170,171,172,173,174,175,176,...440
Powered by FlippingBook