Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 162

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
64
25
10
ratione istius contrarietatis in omne calidum agere, nullum au-
tem in ignis caliditatem agit. Neque omne humidum in omne
siccum, neque omne siccum in omne humidum, nec omne lene
in asperum, aut densum in rarum, aut leve in grave, aut tenax
in friabile, aut molle in durum, neque omnia ista e converso in
sua contraria.
Quod tamen, si formalitas, ut loquuntur, actionis et passi-
onis omnis naturalis generationis contrarietas esset eique pri-
mo et per se competeret, inesset: competeret et inesset etiam
καθόλου
,
universaliter
, et necessario, omni contrarietati. At
si non omni competit, non omni inest, non ergo per se, non
primo competit, ut omnis rerum generatio, ut omnis actio et
passio rerum inter contraria, a contrariis necessario fiat. Et si
fiat id, per accidens iam fiat. Si argutentur, id datum primis,
non secundis qualitatibus, fatentur iam contrarietatem non
esse
καθόλου
, primo, per se, principium actionis et genera-
tionis.
Deinde quaeremus nos: an id in primis qualitatibus contrari-
is sit
καθόλου
, primo, per se? Si non fatebuntur, per accidens id
eis quoque inesse, fatebuntur. At si fatebuntur:
καθόλου
, primo,
per se; rogabimus, cur siccum non agit in humidum suum con-
trarium? Non enim visum est umquam terram siccam humidum
aquae, aeris siccasse. Atque etiam cur frigiditas terrae ignem non
frigefacit? Si excusent id datum, igni, ut terrae frigiditatem ca-
lefaciat, non e converso, et aquae humiditatem siccitatem terrae
humefacere, non e contra, interrogabo, cur id eveniat? Si ratione
contrarietatis actio fiat, cur id potius calido et humido datum,
quam frigido et sicco?
Si dicant cuiusdam maioris activitatis causa, quae in calido
et humido est id evenire, iam qualitatum contrarietatemmittunt,
quantitatis contrarietatem inducunt. Si modo maius et minus
contraria sunt. Si non sunt, actio iam omnem contrarietatem exu-
it. Si sunt, exemit sese actio ex primarum qualitatum contrarie-
tate.
5
15
20
30
1...,152,153,154,155,156,157,158,159,160,161 163,164,165,166,167,168,169,170,171,172,...440
Powered by FlippingBook