Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 170

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
72
praecedenti capite dixerat inter principiorum conditiones: prin-
cipia non ex se invicem, non ex aliis gigni? Atque ideo oportere
ea semper manere? Hocque inest primis contrariis, non vero iis,
quae ex primis orta sunt.
Sunt enim alia aliis priora, et fiunt alia
ex aliis
. Nulla ergo contrarietas quae possit generari, principium
esse potest. Namque si neque ex se invicem, neque ex aliis opor-
teat principia gigni, principia oportet esse ingenerabilia, atque
ideo oportet ea semper manere. Si itaque id verum sit, ea contra-
ria, quae principia sunt, et semper manent et ingenerabilia sunt.
Non ergo quaecumque contraria, sed ea dumtaxat, quae manent,
et ingenerabilia sunt, principia sunto. Ea autem sunt, quae non ex
se invicem, non ex aliis gignuntur. At haec primis contrariis dicta
sunt inesse. Invenienda itaque sunt prima ista contraria, ut ea in
solium principiorum statuamus. At ubi ea inquiremus? In gene-
ribus entis nimirum, quoniam docuit nos contraria esse quae in
eodem genere plurimum distant. Et in unoquoque genere unam
esse contrarietatem. Contraria itaque ista in generibus inquirenda.
Et non est procul a ratione, ut prima contraria in primo gene-
re inquirantur. In quo si non sint, in secundo quaerantur, et post
in tertio ac deinceps, quousque prima ista contraria reperiantur,
magnoque plausu ac laetitia in solium principale collocentur.
Quod nam est igitur primum genus? Cui dubium – substan-
tia? In substantia ergo primo genere prima contraria quaerenda.
Et eius generis in primis substantiis si quaerantur, non absonum
a ratione erit. At in genere primo prima substantia est ea, qua
ablata tolluntur sequentes. Sic enim nos docuit capite
de priore
et 5.
Metaphysico
et locis aliis. Sic etiam capite ipso de substantia:
5
10
15
20
25
1...,160,161,162,163,164,165,166,167,168,169 171,172,173,174,175,176,177,178,179,180,...440
Powered by FlippingBook