Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 174

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
76
ta, ipsa esse prima contraria: ideoque ea esse rerum principia, is
duas principiorum conditiones non servabit, primam et tertiam,
primam non oportere principia esse ex se invicem, at ab uno sunt
multa. Tertiam, ex principiis omnia esse reliqua, at praeter unum
et multa reliqua nulla sunt.
Si vero unum et multa principia contrariorum sunt et princi-
pia non sunt ex aliis, contraria prima non erunt principia, quia ex
aliis sunt: uno et multis. Hae rationes unum et multa nec contra-
ria prima, nec principia esse sinunt, nec etiam contraria prima,
quaecumque illa sint, esse principia.
Credamus tamen magis Aristotelis authoritati quam Aristo-
telis rationi, prima contraria esse rerum principia primaque con-
traria in primo genere rerum esse necesse esse. Ea nimirum quae
principia et nominavit et docuit, privationem et formam. Quid
ergo nobis ex his principiis erit? Semperne manebunt? Ingenera-
bilia erunt? Non ex se invicem fient? Non ex aliis? Omnia ex iis?
Quae igitur ista forma est, quae, quia principium est, semper ma-
net? Non ex privatione fit? Non ex alia re? Privatio itidem, quia
principium sit, semper manet, non ex forma, non ex alia re fit.
Materiam nobis Aristoteles tradidit, quae principium rerum
generatarum sit, semper maneat, ex contrario nullo fiat, ex nulla
re alia fiat, ex ea omnia fiant. At privationem talem nullam tra-
didit, nullam naturalem formam. Quandam aliam formam, quae
principium sit nominavit. Sed huic physico negotio non attinen-
tem ad primam philosophiam reiecit 9. capite:
De physicis et natu-
ralibus formis in postea ostendendis dicemus
.
Quae ergo est ea forma, quae pro principio rerum naturali-
um statuitur? Si divina forma est primae philosophiae propria,
cur hic secundae philosophiae et rerum generationis principium
5
10
20
15
25
1...,164,165,166,167,168,169,170,171,172,173 175,176,177,178,179,180,181,182,183,184,...440
Powered by FlippingBook