Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 178

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. I
80
15
10
5
Si non tota ista totius materiae socia privatio, principium est,
sed ea pars, quae socia est materiei parti illi, quam elementa in-
formant, rogamus primo, unde ista differentia est? Ut pars ma-
teriae quae coelesti forma informatur nulli privationi associetur?
Pars altera associetur, quae elementis subiacet?
Rogamus secundo, an tota materia elementorum formis subi-
ecta privationem comitem habet? An huius quoque aliqua pars?
Si pars, unde ista in ista materia differentia? Si totam totius ele-
mentorum formae adventus corrupit eam [377] nullaque ampli-
us remansit, quomodo est principium? Et quomodo principium
semper manens?
Sed Aristotelicum dogma est elementa tota non corrum-
pi, non generari, partes elementorum et corrumpi et genera-
ri. Corruptionis ergo huius et generationis partialis principia
quaeruntur. Partialis ergo privatio, partialis forma, pro prin-
cipiis statuendae? Esto. Partialis ergo ista privatio ad partialis
formae adventum remanetne an perit? Si perit, non est princi-
pium manens. Si remanet, privatio et forma contraria principia
non sunt.
33
Corruptiva enim sunt adinvicem contraria
, ait 9. capi-
te, ait millies. Si privatio et forma non sunt contraria, non sunt
ergo principia, contraria namque esse rerum principia docti
sumus.
Deinde partialis ista forma aeternane est an corruptibilis? Si
aeterna, nullam amplius generationem aspiciet Sol, quod maxi-
ma hominum pars exoptat. Si corruptibilis, quonam modo est
principium manens? At si de tribus principiis materia, privati-
one, forma, duo haec non manent, materia sola manens est, qua
33
(φθαρτικὰ γὰρ ἀλλήλων τὰ ἐναντία) [ARIST. Ph. 192a.21–22]
20
25
1...,168,169,170,171,172,173,174,175,176,177 179,180,181,182,183,184,185,186,187,188,...440
Powered by FlippingBook