Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 186

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
88
Bone Deus.
Ex nihilo nihil fit
, dixerant veteres. Dixit Aristote-
les, ut sese illis opponeret,
ex nihilo, ex non ente per se, fiunt quaecum-
que fiunt
. Quid vanius? Admirantur tamen sui, quia dixerit non
inexistente fieri, per accidens fieri, mirabilis sapientia. Si nihil
est, si non ens est, quomodo aut inexistat, aut non inexistat?
At illud ‘
per accidens
’ quale est? 6.
Metaphysico
capite 2. haec
scripsit idem Aristoteles:
4
Primum de eo, quod per accidens est, di-
cendum, quod nulla circa ipsum est contemplatio: signum vero, quia
nulli scientia cura est ipsius, nec practicae nec factivae, nec contempla-
tivae
. Causam eodem capite addit:
5
Apparet enim accidens prope
quid ipsius non entis
. Si accidens, id est illud quod raro fit, non ens
prope est: a nulla consideratur scientia, nec factiva, nec activa,
nec contemplativa, cur privatio, quae omnino non ens est, minus
multo quam accidens est, quae non dico raro fit, sed numquam
fit, principium eius scientiae ponitur, quae nisi prima philo-
sophia esset, regina omnium scientiarum esset? Quid dico scien-
tiae? Principium inquam rerum ipsarum? Entium principium,
non ens ponitur? Neque vero semel privationem per se non ens
esse docuit, sed ter. Sic enim 9. capite repetit:
6
Nos vero materiam
et privationem aliud esse dicimus et horum hoc quidem non ens esse
per accidens materiam. Privationem vero per se.
1.
De causis partium
capite 3:
7
Praeterea, privatione necesse est dividere, et dividunt, qui in
duo partiuntur. Non est autem differentia privationis, quatenus priva-
tio, impossibile enim est species esse non entis, veluti carentia pedum
et alarum
.
4
πρῶτον περὶ τοῦ κατὰ συμβεβηκὸς λεκτέον͵ ὅτι οὐδεμία ἐστὶ περὶ
αὐτὸθεωρία. σημεῖον δέ· οὐδεμιᾷγὰρ ἐπιστήμῃ ἐπιμελὲςπερὶ αὐτοῦ οὔτε
πρακτικῇ οὔτε ποιητικῇ οὔτε θεωρητικῇ. [ARIST. Metaph. 1026b.3–5]
5
φαίνεται γὰρ τὸ συμβεβηκὸς ἐγγύς τι τοῦ μὴ ὄντος. [ARIST.
Metaph. 1026b.21]
6
ἡμεῖς μὲν γὰρ ὕλην καὶ στέρησιν ἕτερόν φαμεν εἶναι͵ καὶ τούτων
τὸ μὲν οὐκ ὂν εἶναι κατὰ συμβεβηκός͵ τὴν ὕλην͵ τὴν δὲ στέρησιν καθ΄
αὑτήν͵[ARIST. Ph. 192a.3–5]
7
Ἔτι στερήσει μὲν ἀναγκαῖον [ἀνάγκη] διαιρεῖν͵ καὶ διαιροῦσιν οἱ
διχοτομοῦντες. Οὐκ ἔστι δὲ διαφορὰ στερήσεως ᾗ στέρησις· ἀδύνατον
γὰρ εἴδη εἶναι τοῦ μὴ ὄντος͵ οἷον τῆς ἀποδίας ἢ τοῦ ἀπτέρου. [ARIST.
PA 642b.21–24]
5
10
15
20
25
1...,176,177,178,179,180,181,182,183,184,185 187,188,189,190,191,192,193,194,195,196,...440
Powered by FlippingBook