Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 190

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
92
privatione ea, quae in semine viri est, quae ex ea quam in semine
leonis, aut delphini, aut plantae est? Quandoquidem:
ἀδύνατον
{γὰρ} εἴδη εἶναι τοῦ μὴ ὄντος
11
,
impossibile est species esse non
entis
, ut nos paulo supra docuit. Sed cur ergo angor rationibus
comminiscendis? Verbis Aristotelis adducendis? Quibus priva-
tionem de triumvirato principiorum excludamus? Cum ipsemet
Aristoteles, author, pater ipsius eam excludat eo maxime loco,
quo eam genuit, 7. scilicet capite 1. Physici, dum ita scribit:
12
Cla-
rum itaque, quod si sunt causae et principia naturalium entium, ex
quibus primis sunt, et factae sunt non per accidens, sed unumquodque
quod dicitur secundum substantiam, quod fit omne ex subiecto et for-
ma
.
Totam vero hanc disputationem non ita multo post conclu-
dens sic scripsit:
13
Et clarum est, quod oportet subiici aliquid contra-
riis et contraria duo esse. Modo vero quodam alio non necessarium,
sufficiens enim erit alterum contrariorum facere absentia et praesentia
mutationem
. Si forma itaque sufficiens est dum abest et adest om-
nem mutationem facere, privatio non est necessaria. Si hoc ne
principium quidem dici potest, cur ergo principii loco ponitur?
Cur entia multiplicantur sine necessitate? Nonne id ex sui senten-
tia fatuitas quaedam est? Si Plato sexagies nominatim, si veteres
omnes millies, sunt maxima ab eo iniuria reprehensi et exagitati,
cur non liceat nobis non dico reprehendere virum tantum hac
in re, sed ab eo saltem discedere, cum principium physicarum
rerum, principium logicum, principium grammaticum negatio-
11
[ARIST. PA 642b.22–23]
12
φανερὸν οὖν ὡς, εἴπερ εἰσὶν αἰτίαι καὶ ἀρχαὶ τῶν φύσει ὄντων,
ἐξ ὧν πρώτων εἰσὶ καὶ γεγόνασι μὴ κατὰ συμβεβηκὸς ἀλλ’ ἕκαστον ὃ
λέγεται κατὰ τὴν οὐσίαν, ὅτι γίγνεται πᾶν ἔκ τε τοῦ ὑποκειμένου καὶ
τῆς μορφῆς· [ARIST. Ph. 190b.17–20]
13
καὶ δῆλόν ἐστιν ὅτι δεῖ ὑποκεῖσθαί τι τοῖς ἐναντίοις καὶ τἀναντία
δύο εἶναι. τρόπον δέ τινα ἄλλον οὐκ ἀναγκαῖον· ἱκανὸν γὰρ ἔσται τὸ
ἕτερον τῶν ἐναντίων ποιεῖν τῇ ἀπουσίᾳ καὶ παρουσίᾳ τὴν μεταβολήν.
[ARIST. Ph.191a.4–7]
5
10
15
20
25
1...,180,181,182,183,184,185,186,187,188,189 191,192,193,194,195,196,197,198,199,200,...440
Powered by FlippingBook