Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 198

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
100
25
10
30
privatio non est substantiae contraria? Secunda ut praesentia
sui et absentia faciat mutationem. Si mundi forma aeterna est?
Numquam a mundi materia separatur? Tertia, ut
ἕκαστον κατὰ
τὴν οὐσίαν
sit ex hac tum forma et materia universali. Si
ἑκάστῳ
particulari, contrapositum sit univerale. Si multa singularia sub-
stantiae sint? Si conditiones hae tres formae isti principio non
serventur, principium esse non poterit. Forma ergo ista univer-
salis non est rerum naturalium singularium principium. Esto
ergo partialis aliqua.
Insigniores partiales duae sunt. Coelestis et elementalis: illa
cum materia coelesti (si Peripateticus senatus populusque con-
sentiant), ista cum materia elementorum coniuncta. Utra nam
harum principium est? Si coelestis asseratur, quid ergo elemen-
talis forma, elementa ipsa, naturales res non sunt? Si utraque na-
turalis, si utraque cum materia sua coniuncta, facit eorum
unum-
quodque
ἕκαστον
secundum substantiam, cur potius materia et
forma dicantur esse principia rerum, quam materiae et formae?
Cum hae apud Aristotelem coelestis scilicet et elementalis for-
ma longe inter se differant, nec uno nomine nisi aequivoco com-
prehendi possint? Praeterea elementorum materia quadripartita
est, quatuor differentibus formis subiecta.
Cur ergo non dicatur materiae quinque et quinque formae
rerum principia sunt? At si formae istae quinque non mutantur,
quomodo dicitur
forma absentia et praesentia sui sufficiens est ad
transmutationem faciendam
? Si haec lex servari debet ei formae,
quae principium est, particularem eam esse necesse est, parti-
culares enim
individuae
,
ἄτομοι
adsunt et absunt a materiis suis
et mutationem rei faciunt. Individuae ergo formae principium
erunt. Cur ergo dicitur materia et forma principia sunt? Non
autem materia et formae? Materia scilicet universalis et formae
particulares? Cur ergo non clare docemur in re tanta? Cur ei in
mentem non rediit, quod
17
principia mole cum parva sint, vi sunt
17
ἀρχαὶ μεγέθει οὖσαι μικραὶ τῇ δυνάμει μεγάλαι εἰσίν· [ARIST.
GA 788a.13–14]
5
15
20
1...,188,189,190,191,192,193,194,195,196,197 199,200,201,202,203,204,205,206,207,208,...440
Powered by FlippingBook