Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 208

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
110
20
15
25
10
5
30
eorum, quae habent in seipsis motus principium, forma et species non
separata, nisi secundum rationem
.
His et aliis alibi verbis asseritur materiam et formam esse
naturam. Itaque si vera est definitio naturae, quod sit principium
motus et quietis in eo in quo est, et materia et forma sit natu-
ra, sequetur necessario materiam et formam principium motus
et quietis esse in eo, in quo sunt. Haec ratio ab omni Peripato
admissa, a nemine negata est umquam, sequens vero haec alia
nescio, an sit omnibus audita vel cogitata. Materia et forma sunt
principia motus et quietis eorum in quibus sunt, sunt item prin-
cipia substantiae cuiusque, ergo principia substantiae sunt etiam
principia motus et quietis eorum in quibus sunt. Non negabitur
puto ab ullo Aristotelicorum.
Sed quaerimus, cuius nam motus principia sint istae natu-
rae? Istae substantiae? Ista principia? Activine motus, an passivi?
Et ut expressius dicatur:
τοῦ κινεῖν ἢ τοῦ κινεῖσθαι
,
movere vel
moveri
. In definitione naturae positum est
τοῦ κινεῖσθαι
,
moveri
,
non autem
τοῦ κινεῖν
,
movere
. Quae res non satis observata plu-
rimos de senatu, nedum plebeios Peripateticos in multos errores
traxit, qui satis habuerunt dicere naturam esse principium mo-
tus et quietis, nihili pensi habentes cuius motus, naturam dixerit
praeceptor esse principium; repetamus ergo. Natura est princi-
pium
τοῦ κινεῖσθαι
,
moveri
. Materia et forma sunt natura: ma-
teria ergo et forma sunt principium
τοῦ κινεῖσθαι
,
moveri
. Sed
hae ipsae materia et forma principia sunt substantiae cuiusque,
ergo principia substantiae sunt etiam principia
τοῦ κινεῖσθαι
.
Ergo substantia composita ex materia et forma a suis principiis
ambobus habebit ipsum moveri,
τὸ κινεῖσθαι
, non autem ipsum
movere,
τὸ κινεῖν
. Ergo movebitur tantummodo, non autemmo-
vebit.
Cur ergo dicuntur elementorum formae elementa movere?
Cur forma lapidis dicitur movere lapidem deorsum? Cur for-
ma dicitur esse principium motus activi? Cur forma dicitur esse
actus, materia autem potentia? Si umquam id Aristoteles dixit
(dixit autem saepe), saepe ipse sibi contradixit.
35
1...,198,199,200,201,202,203,204,205,206,207 209,210,211,212,213,214,215,216,217,218,...440
Powered by FlippingBook