Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 206

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
108
neque sensibilis est, neque corruptibilis? Subiectum est indivi-
duum, genitum, corruptibile et homogeneum principium for-
mam oportet esse, individuum scilicet, sensibile, corruptibile:
τῶν γὰρ φθαρτῶν φθαρτὰς δεῖ εἶναι τὰς ἀρχάς
Corruptibilium
enim corruptibilia oportet esse principia
. Forma principium rerum
generatarum est? An non est? Aristoteles quidem autumat esse:
autumat senatus populusque Peripateticus omnis. Conditiones
tamen author ipse principiis apponit, apponit etiam formae, quae
ita inter sese pugnant, ut non possimus omnibus conditionibus
servatis formam principium esse vel aequalemmateriae, vel par-
tiales coelestis et elementalis, neque etiam formas individuorum,
vel simplices primas, vel medias, vel postremas affirmare, neque
etiam eam quam Aristotelici induxerunt, genericam formam.
Aut ergo conditionum aliquae tollendae sunt, ne forma de
principiorum tribunali deiiciatur aut si conditiones servandae,
forma inde deiiciatur. Quorum alterutrum fiat, non recte nobis
Aristotelem principia tradidisse fatendum erit. Haec de primo
Physico
examinata sunto.
Secundo asserit formam esse naturam, esse causam, duo
haec discutiamus. Initio libri naturam statim definit:
21
Tamquam
sit natura principium quoddam et causa ipsius moveri et quiescere in
eo, in quo inest primo per se et non per accidens
. Haec natura genera-
lis est, speciales duae, materia et forma.
De materia:
22
Videtur vero natura et substantia rerum natura exi-
stentium quibusdam esse, primum subiectum cuique inconcinnum per se
.
De forma vero in haec verba:
23
Alio vero modo forma et spe-
cies, ea, quae secundum rationem
. Et:
24
Itaque, alio modo, natura fuerit
21
ὡς οὔσης τῆς φύσεως ἀρχῆς τινὸς καὶ αἰτίας τοῦ κινεῖσθαι καὶ
ἠρεμεῖν ἐν ᾧ ὑπάρχει πρώτως καθ΄ αὑτὸ καὶ μὴ κατὰ συμβεβηκός.
[ARIST. Ph. 192b.20–23]
22
δοκεῖ δ΄ ἡ φύσις καὶ ἡ οὐσία <ἡ> τῶν φύσει ὄντων ἐνίοις εἶναι
τὸ πρῶτον ἐνυπάρχον [ὑποκείμενον] ἑκάστῳ͵ ἀρρύθμιστον {ὂν} καθ΄
ἑαυτό. [ARIST. Ph. 193a.9–11]
23
ἄλλον δὲ τρόπον ἡ μορφὴ καὶ τὸ εἶδος τὸ κατὰ τὸν λόγον. [ARIST.
Ph. 193a.30–31]
24
ὥστε ἄλλον τρόπον ἡ φύσις ἂν εἴη τῶν ἐχόντων ἐν αὑτοῖς
κινήσεως ἀρχὴν ἡ μορφὴ καὶ τὸ εἶδος͵ οὐ χωριστὸν ὂν ἀλλ΄ ἢ κατὰ τὸν
λόγον. [ARIST. Ph. 193b.3–5]
5
10
15
20
25
1...,196,197,198,199,200,201,202,203,204,205 207,208,209,210,211,212,213,214,215,216,...440
Powered by FlippingBook