Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 216

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
118
Quem locum adscripsi totum, ut non solum ea substantia-
rum distinctio appareret, sed etiam id, quod adiunxit formam
esse priorem et magis ens, tum materia, tum composito, quod
est apprime considerandum, quod iterum eodem capite repetit
cum aliqua additione:
29
Quare forma et id quod ex ambabus substan-
tia magis videatur esse quam materia
. Et capite 7:
30
Formam vero dico
quod quid erat esse, cuiusque et primam substantiam
.
De forma septem discutienda
Forma. Materia.
[in margine]
Sunt ex his septem dogmata nobis discutienda: Quomodo
forma sit magis ens; Magis substantia; Prima substantia; Prior
quam materia; Compositum magis substantia quam materia; An
forma sit omnino substantia; Et qualis substantia.
Primum itaque sumamus: Forma est magis ens quam mate-
ria. Quid est ens? Id quod est. Forma est ens, quia est. Materia
quoque est ens, quia est. Quid ergo est illud magis? Apud ne-
minem ex Peripato adhuc inveni hoc magis expositum. Videtur
significare vel perfectionem, vel intensionem, vel durationem,
vel tale quidpiam. Si intensionem dicat, forma iam erit qualitas.
Nam remissio et intensio non substantiae sed qualitatis esse, a
principe eorum docti sunt. Si durationem dicat, durabilior ergo
forma quam materia, at forma corruptibilis est, materia aeterna
ex dogmate eorum patris, atque ita corruptibile durabilius, ae-
ternius (ut ita dicam) aeterno et incorruptibili erit. Quae si quis
concedat, transfuga ex Peripato in exilium agetur.
Si ‘magis’ significet perfectionem, rogamus an corruptibile
perfectius sit incorruptibili, temporaneum aeterno, effectus per-
fectior quam causa? Materia enim causa est ut forma sit, non
autem forma causa est ut sit materia. Materia actu est materia,
29
διὸ τὸ εἶδος καὶ τὸ ἐξ ἀμφοῖν οὐσία δόξειεν ἂν εἶναι μᾶλλον τῆς
ὕλης. [ARIST. Metaph. 1029a.29–30]
30
(εἶδος δὲ λέγω τὸ τί ἦν εἶναι ἑκάστου καὶ τὴν πρώτην οὐσίαν)·
[ARIST. Metaph. 1032b.1–2]
5
10
15
20
25
1...,206,207,208,209,210,211,212,213,214,215 217,218,219,220,221,222,223,224,225,226,...440
Powered by FlippingBook