Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 222

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
124
quidem absque subiecti corruptione. Idem dicimus nos formae
quoque convenire. Potest enim forma suo subiecto, id est suae
materiae (de prima loquor) eidem et uni inesse et etiam ab ea
abesse: non tamen materia corrumpitur. Materia aeterna est, ma-
net, forma advenit, abit, illa tamen permanet. Neque id Aristoteli
ignotum, materiam
ὑποκείμενον
plurimis locis vocanti formam
quoque separabilem asserenti 8. capite
Metaphysici
5. clare do-
centi eam rem his verbis:
35
Accidit secundum duos modos substan-
tiam dici, subiectum ultimum scilicet, quod non amplius de alio dicitur
.
Id de prima materia. De forma vero:
36
Et quod quid existens etiam
separabile fuerit, tale autem est cuiusque forma et species separabilis
.
Ergo et separabilis est forma et quando separatur a subiecto suo,
id non corrumpitur. Accidens ergo est ex definitione.
Quantum
[in margine]
Neque nobis quisquam obiiciat substantialem formam
τὸ δὲ
τὶ ὄν
dici: quia accidentia eodem modo, ab eodem Aristotele, eo-
dem libro capite 13. appellantur:
37
Quantum dicitur id quod divi-
sibile est in inexistentia, quorum utrumque vel singula unum quid et
quod quid natum est esse
. Et libro 7, capite 7:
38
Omnia quaecumque
fiunt et ab aliquo fiunt et ex aliquo et aliquid, dico autem quod quid se-
cundum singula praedicamenta
. Est enim vox communis omnibus
essentiis et non propria formae, quae dicta est substantia. Cur
vero forma haec dicatur substantia, albedo vero non etiam sub-
stantia dicatur, non video.
Quid enim substantia haec esset, nullibi locorum definivit
methodicotatus magister, locus sane proprius inter alios erat
35
συμβαίνει δὴ [δὲ] κατὰ δύο τρόπους τὴν οὐσίαν λέγεσθαι͵ τό θ΄
ὑποκείμενον ἔσχατον͵ ὃ μηκέτι κατ΄ ἄλλου λέγεται. [ARIST. Metaph.
1017b.23–24]
36
καὶ ὃ ἂν τόδε τι ὂν καὶ χωριστὸν ᾖ· τοιοῦτον δὲ ἑκάστου ἡ μορφὴ
καὶ τὸ εἶδος <χωριστόν>. [ARIST. Metaph. 1017b.24–26]
37
Ποσὸν λέγεται τὸ διαιρετὸν εἰς ἐνυπάρχοντα ὧν ἑκάτερον ἢ
ἕκαστον ἕν τι καὶ τόδε τι πέφυκεν εἶναι. [ARIST. Metaph. 1020a.7–8]
38
πάντα δὲ τὰ γιγνόμενα ὑπό τέ τινος γίγνεται καὶ ἔκ τινος καὶ τί·
τὸ δὲ τὶ λέγω καθ΄ ἑκάστην κατηγορίαν· [ARIST. Metaph. 1032a.13–15]
5
10
15
20
25
1...,212,213,214,215,216,217,218,219,220,221 223,224,225,226,227,228,229,230,231,232,...440
Powered by FlippingBook