Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 232

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
134
5
re philosophos philosophari non nomina, non vulgi usum, non
quamlibet sapientum opinionem.
Aperiatur ergo nobis sacrosanctum istud mysticum myste-
rium, quod semper in ore est, numquam in oculis. Quid est sub-
stantia? In re quaero, non quaero in nomine, ut discam, an forma,
re ipsa, non nomine tantum substantia sit.
Allatum est primo substantiam id esse, quae rei dat esse.
Dubitavi, an forma det esse rei sola, an etiam materia? Utraque
responsum. Sed formae opere id factum, quae actu rem esse fa-
cit, materiam potentia esse tantum. Dubitavi iterum, si caliditas,
siccitas, levitas, raritas accedant materiae nudae, an ignem fac-
turae sint? Responsum est praeparatorias has esse qualitates ad
formam. Quaesitum tertio, quidnam esset haec forma? Id quod
igni dat esse? Subiunxi qualitates illas quatuor efficere, ut ignis
esset, nullo alio indigere. Repetitum est idem nomen saepius,
formam id esse quod rei daret esse. Post tandem non paucas po-
stulationes postulavi, ut, quid esset ista forma, indicaretur? Cur
non qualitates illae igni darent esse?
Haesitatum est diu, tandem soluta res est. Formam esse id,
quod principale est in re, a quo actiones eius proprie proveni-
rent. Principale ergo est in igne caliditas et reliquae, quia actio-
nes ignis, calefacere, siccare, rarefacere, ascendere, a nullo alio
quam ab his proveniunt. Atque ideo eas esse formam ignis, ergo
accidentia sunt forma ignis, ergo reliquorum elementorum. Ergo
mistorum ex elementis, non enim in his accidentia, substantiae
fiunt.
Allatum est. Formam esse, quae rei in potentia, id est ma-
teriae advenit, accidentia esse, quae rei in actu ac iam formatae
superveniunt. Si hoc verum est, quomodo dictum est qualitates
primas materiae primae, nondum formatae, advenire eique iun-
gi? Neque id Aristotelicum est, cum enim accidens definiret, non
expressit, quod accideret rei vel in actu, vel in potentia: sed quod
10
15
20
25
30
1...,222,223,224,225,226,227,228,229,230,231 233,234,235,236,237,238,239,240,241,242,...440
Powered by FlippingBook