Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 242

144
5
10
15
25
20
[389]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI IIII LIBER III
DE MATERIA PRIMA
Materia prima Aristoteli tertium rerum naturae principium
est, et quamquam primum et natura et excellentia, sit posteriore
tamen loco, tractatio ei tributa est ab ordinum ordinatore, quia
scilicet contraria putavit esse nobis notiora per eaque in materiae
cognitionem nos traxit. Multa primo libro numerosiora etiam
aliis de ea saepe locutus est, ut nullum sit fere in tot
Physicis
li-
bris, in
Metaphysicis
etiam (excepto uno naturae nomine) nomen
saepius nominatum quam materiae nomen. Quibus non nova
aliqua doctrina tradita est, sed vetus plusquam millies repetita.
Materiae dotes
[in margine]
Haec scilicet de materia ab eo vel allegata vel considerata:
ὑποκείμενον, ἄμορφον, ανείδεον, ἀρρύθμιστον, οὐκ ὂν κατὰ
συμβεβηκός, οὐσία, ἀρχή͵ στοιχεῖον, αἰτία, συναίτια, πέφυκεν
ἐφίεσθαι κατὰ φύσιν τ’ ἀγαθοῦ͵ μήτηρ, θῆλυ, αἰσχρόν, τὸ
δυνάμει, ἀγέννητος, ἄφθαρτος, φύσις, τὸ πάσχον, τὸ πάντων
εἰδῶν δεκτικόν
,
Subiectum, informe, deforme, inconcinnum, non ens
per accidens, substantia, principium, elementum, causa, concausa, nata
est appetere natura bonum, mater, foemina, turpe, in potentia, ingeni-
ta, incorruptibilis, natura, patiens, omnium specierum susceptivum
.
Haec nomina materiae sunto: rem ipsam perpendamus.
Aristoteles itaque in omni generatione contrarium ex contra-
rio fieri asseruit. Et quia contraria per se ipsa nec starent, nec age-
rent in se, nec in se paterentur, necesse putavit esse, ut aliquid
1...,232,233,234,235,236,237,238,239,240,241 243,244,245,246,247,248,249,250,251,252,...440
Powered by FlippingBook