Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 234

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
136
20
15
25
10
5
uni et eidem inesse et non inesse posset, a qua definitione mate-
ria nuda non excluderetur, quae una et eadem esset. At si etiam
ea conditio entis in actu necessario requireretur, non alienam a
materia nuda esse, quae ens in actu, id est materia in actu et actu
esset, non autem in potentia, si progressio in infinitum est evi-
tanda.
Deinde hac ipsa conditione formas omnes post primas esse
accidentia necesse esse fateri: quia materiae nudae, forma ignis
etiamsi detur substantiam eam esse, iuncta
vii
ambo efficere com-
positum ens in actu. Forma misti, quae illi enti in actu accedet
postea et huic alia plantae vel animalis, esse ex conditione dicta
accidentia. Nisi quis refugiat eo, ad adventum formae alterius,
[388] priorem corrumpi. Quae opinio laborem illis non minimum
parit.
Scimus Aristotelem docere hominem primo plantae vitam
vivere, quia nutriatur: deinde animalis, quia sentiat etiam: po-
stremo hominem fieri, quia intellectum adipiscatur de foris, qui
sit illius forma excellentissima. Nunc rogamus istos formarum
corruptores: an post adventum intellectus homo amplius sentiat
aut nutriatur? Si negent, eos
viii
ad ferulam praeceptoris remitte-
mus. Si affirment, affirmabimus nos eas actiones a formis propriis
provenire, nutritionem a vegetali anima, sensionem a sensitiva.
Dein quaeremus, an corpus hominis sit per solam materiam? Vel
per solam formam? Per coniunctas utrasque aient. At quomodo
iunctae sunt, si ad formam intellectus priores omnes corruptae
sunt?
Item rogabimus an corpus humanum mistum sit? Et an
mistum ex elementis? Et an post mortem in elementa resolve-
tur? Nisi enim in ea resolvatur, falsa est Aristotelis philosophia,
vii
Corr. ex iunctae
viii
Corr. ex eas
1...,224,225,226,227,228,229,230,231,232,233 235,236,237,238,239,240,241,242,243,244,...440
Powered by FlippingBook