Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 230

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
132
25
Neque eximit eas ex hac aggestione, quod vulgo [387] in
scholis Peripateticis iactatur formas priores remanere quidem in
subiecto, sed refractas, remissas. Quin imo refractio vel remissio
ista sententiam nostram confirmat. Est enim propria qualitatum,
cum substantia nec magis nec minus recipiat ex ipsiusmet eorum
principis
vi
traditione. Praeterea recedit forma, recedunt acciden-
tia, citius etiam quam accidentia nonnulla, evolata enim anima
remanet ibi figura corporis organici, remanent quantitates, quali-
tates, quae mistionem fecerant, ut ex hac ratione magis entia dici
possint, quam forma ea, quae corrupta est. Generantur acciden-
tia, generatur forma, corrumpuntur illa, corrumpitur et haec et
sane sine subiecti corruptione. Eadem ergo sunt haec omnia tum
in formis, tum in accidentibus.
Obiectum est olim mihi inter colloquendum, me studio con-
tradicendi terminos notos, concessos, senatus populique plebis-
que usu firmatos pervertere. Substantiae nomen tributum popu-
lariter tribus his – materiae, formae, composito. Me non aeque
facere, qui hunc usum conteram. Miratus sum a philosopho, uti
profitebatur obiectionem talem factam, deinde intuli. In usu esse
populi senatusque canis nomen designare terrestrem hunc no-
strum canem, marinum alium, alium coelestem.
Num ergo, si quaeram distinctionem, si essentiam cuiusque,
usum aboleam? Novi substantiae nomen tribus illis tribui ab
Aristotele, novi tamen a vetustioribus philosophis, ab Alexan-
dro Peripatetici senatus principe, a Galeno, a medicis universis
formas accidentia appellari. Vulgus vero appellare substantiam
compositum tantum, non formam, non materiam, quas non no-
vit, non cernit, non sentit. Itaque non esse ex usu populi, non ex
usu totius senatus sapientum, id nomen substantiae tribus illis
tributum: solius Aristotelis esse ac Peripati. Et si maxime om-
nium sit, sapientum sit non me incongruam rem, non indignam
viro philosopho quaerere, si aequivocum istud nomen sit, si
univocum, si etiam, ut ipsi vocant, analogum, ut definitio sub-
stantiae afferatur ac inotescat. Res ipsas, essentias rerum, debe-
vi
Corr. ex principiis
5
10
15
20
30
1...,220,221,222,223,224,225,226,227,228,229 231,232,233,234,235,236,237,238,239,240,...440
Powered by FlippingBook