Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 240

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. II
142
sit domus? Quod lapides, lateres, ligna, potentia domum dicunt, ma-
teria enim haec sunt. Qui vero vas protegens suppellectilem et corpora
vel quid aliud tale addentes actum dicunt. Qui vero ambo hac ponunt
tertiam et ex his substantiam. Videtur enim sermo per differentias esse
formae et actus
. Quibus videmus domum tertiam substantiam ap-
pellari ex duabus primis, materia et forma conflatam et paulo
post, inter Archytae definitiones, quietem appellat substantiam,
ἐνέργεια δὲ καὶ οὐσία ἡ ἠρεμία
.
41
et secunda definitione aequi-
tatem:
ἡ δὲ ἐνέργεια καὶ ἡ μορφὴ ἡ ὁμαλότης
.
42
Actus vero et
forma aequalitas
. Et caput concludens:
43
Clarum vero ex dictis est,
quae sit sensibilis substantia et quo modo, alia enim ut materia, alia ut
forma, quando actus, tertia vero ex his
.
Toto tamen capite cum de forma agere proposuisset, ne ver-
bum quidem de substantiali forma protulit. Quidquid de forma
dixit, aut de artificiali forma locutus est et substantiam appella-
vit, aut accidens aliquod naturale, ut quietem et aequalitatem.
Adeo ut toto capite colligamus, tum ex definitione formam
posse esse accidens, tum ex definitionis explicatione esse acci-
dens. Tantum abest, ut substantialem formam illa substantiae
definitio nobis inferat.
τὴν τρίτην καὶ τὴν ἐκ τούτων οὐσίαν (ἔοικε γὰρ ὁ μὲν διὰ {τῶν} διαφορῶν
λόγος τοῦ εἴδους καὶ τῆς ἐνεργείας εἶναι. [ARIST. Metaph. 1043a.14–20]
41
[ARIST. Metaph. 1043a.23–24]
42
[ARIST. Metaph. 1043a.25–26]
43
φανερὸν δὴ ἐκ τῶν εἰρημένων τίς ἡ αἰσθητὴ οὐσία ἐστὶ καὶ πῶς·
ἡ μὲν γὰρ ὡς ὕλη͵ ἡ δ΄ ὡς μορφὴ καὶ [ὅταν] ἐνέργεια͵ ἡ δὲ τρίτη ἡ ἐκ
τούτων. [ARIST. Metaph. 1043a.26–28]
5
10
15
20
1...,230,231,232,233,234,235,236,237,238,239 241,242,243,244,245,246,247,248,249,250,...440
Powered by FlippingBook