Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 248

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
150
5
itaque primum corpus potentia sensibile principium est. Secundo vero
contrarietates dico autem ut frigiditas et caliditas. Tertio autem simul
ignis et aqua et talia
. Quem locum ostendimus tomo 2. fuisse ex
Ocello exscriptum ultima parte.
His itaque iactis ex Aristotele fundamentis, ne nobis iure,
quod ipse iniuria Platoni eo loco fecit, obiiciat, de materia est
determinate loquendum, atque ut
διορασμόν
aliquem et deter-
minationem habeat.
Materia duplex ex Aristotele
i
[in margine]
Materia itaque duplex esse Peripato videtur prima nempe,
quae elementorum contrarietatibus
ἐναντιότησι
subiacet. Et
secunda quae ipsa sunt elementa, ex quibus formatis iam mista
conflantur. Potest etiam et tertia et quarta et quinta et forte alia
dici, prout ex diversimoda formarum aggeratione unum compo-
situm alteri formae sedes et materia fit. Sed nos hos alios omnes
materiarum gradus nomine secundae materiae appellabimus
atque eam a prima materia separabimus. Dicimus itaque Aristo-
telem, quandocumque de generatione, [391] de corruptione, de
alteratione, de augmento et decremento, de motu etiam locali lo-
cutus est et subiectum aliquod iis esse necessarium affirmavit, de
secunda hac materia est locutus.
i
Corr. ex Aristoteles
10
15
20
1...,238,239,240,241,242,243,244,245,246,247 249,250,251,252,253,254,255,256,257,258,...440
Powered by FlippingBook