Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 258

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
160
Audio verba pulchra, sonora, graviter prolata: res obscura ta-
men non declaratur. Impossibilis res non deducitur, ut possibilis
videatur. Inintelligibile est materiam sui natura formis omnibus
carentem, numquam tamen sine formis esse omnibus. Intelligit
quilibet homo, cum dicitur ignem natura esse calidum, aquam
humidam natura, terram quoque natura gravem. Et quae natu-
ra talia sint, semper talia esse. Coelum natura circulo movetur,
semper circulo movetur: Sol natura lucidus est, semper lucidus
est quoque. Nonne me exsibilarent, e scholis eorum si dicerem:
Sol natura lucidus est, semper tamen est tenebrosus? Coelum na-
tura circulo movetur, numquam tamen circulo movetur? Homo
natura est animal, numquam tamen est animal? Homo natura ra-
tionalis est, numquam tamen ratiocinatur? Aut quid monstrum
est, si hoc non est? Materia natura caret omni forma, numquam
tamen caret omni forma? Haec sunt plasmata et teretismata lon-
ge magis quam illae ideae toties tam puerili licentia derisae ac
exagitatae. Sed esto, detur, materia ista informis sit natura sua.
Quid aient? Dabiturne illi saltem ea forma vel essentia, qua
materia sit, nec aliud ens quam materia? Si hoc negetur, mate-
ria non erit materia. Si concedatur, dicemus eam suam habere
formam, per quam materia et non aliud sit. Si quidem verum sit
illud dogma, rem per se formam esse et nihilominus posse dici
informem et privatam omnibus formis, scilicet alienis. [393] At
isto modo ignis quoque informis est, non aliter aqua, non aliter
lignum, lapis, bos, homo informes sunt, privati omnibus alienis
formis, unam quisque horum habet, reliquas omnes non habet.
Quid igitur praecipuum habet materia ista, ut informis dica-
tur?
5
10
15
20
25
1...,248,249,250,251,252,253,254,255,256,257 259,260,261,262,263,264,265,266,267,268,...440
Powered by FlippingBook