Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 262

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
164
15
Sed morem geramus, concedamus primam materiam solam
esse informem sui natura. Quid tandem erit rerum talis materia?
Indivisibile quoddam, instar puncti vel vacui, nullum occupa-
bit locum, corpus non erit, ex dogmatibus principis supra allatis,
post quae intulit:
14
C
orpus enim commune nullum
. Si igitur materia
corpus non est, nullum occupat locum, quomodo adveniente for-
ma mundi vel elementorum in tantam molem excrevit, tam va-
stum occupavit locum? Hic mirae ambages, mira teretismata de
forma corporeitatis; nata ex teretismate illo, materiam esse infor-
mem, incorpoream, cuius vanitas apparebit tota hac tractatione.
Dicant enim nobis, quem in sensum accipiant haec magistri
verba:
15
Separata enim existens vel nullum occupabit locum vel veluti
punctum aliquod, vel vacuum erit vel corpus non sensibile?
Quam
nam de his quatuor elegerit esse materiam per se informem?
Si vacuum, materia nulla iam est, quia vacuum in rerum na-
tura nullum probante et asserente illo.
Si punctum, iam alio subiecto indiget, in quo sit. Si materia
vacuum sit aut punctum, nullum absque dubio occupabit locum.
At nunc cum forma omnem occupat locum. Quae nam igitur ex
duabus per dimensiones loci omnes extenditur? Vacuum? Ne-
quaquam. Punctum? Neque id quidem.
Prius illud in
Physicis
exploratum est, punctum paulo post
reiicit:
16
Sed enim neque puncta ponendum, neque lineas materiam
corporis ob easdem causas
. Quas causas? An quia nullum locum
obtinent?
17
Illud vero cuius haec extrema materia est
. Illud materia
est cuius extrema lineae et puncta sunt. Id iam corpus est, quod
de quatuor ultimum, prius posuerat:
ἢ σῶμα οὐκ αἰσθητόν
,
vel
corpus non sensibile
.
Si itaque materia est id, cuius extrema sunt puncta et lineae,
id autem (vel superficies vel) corpus est, materia (vel superficies
14
σῶμα γὰρ κοινὸν οὐδέν. [ARIST. GC 320b.23]
15
Χωριστὴ μὲν γὰρ οὖσα ἢ οὐδένα καθέξει τόπον͵ ἢ οἷον στιγμή
τις͵ ἢ κενὸν ἔσται καὶ σῶμα οὐκ αἰσθητόν. [ARIST. GC 320a.34–b.2]
16
Ἀλλὰ μὴν οὐ δὲ στιγμὰς θετέον οὐδὲ γραμμὰς τὴν τοῦ σώματος
ὕλην διὰ τὰς αὐτὰς αἰτίας. [ARIST. GC 320b.14–16]
17
Ἐκεῖνο δὲ οὗ ταῦτα ἔσχατα ἡ ὕλη. [ARIST. GC 320b.16]
5
10
20
25
30
1...,252,253,254,255,256,257,258,259,260,261 263,264,265,266,267,268,269,270,271,272,...440
Powered by FlippingBook