Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber I-V) - page 266

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. III
168
15
Sed quid est etiam, quod ait, substantiae corporeae materia?
Aliam enim difficultatem parit non parvam. Prius dixit mate-
riam id esse, cuius extrema puncta et lineae essent: id autem cor-
pus erat, et corpus non sensibile, hic vero videtur velle materiam
quoque esse essentiae corporeae, veluti corpus in materia insit
ut in subiecto. Quod si recipiatur, iam contradictio est manifesta.
Materiam esse corpus et corporis materiam esse.
Si vero quod subnectit (corporis talis), ut expositio accipia-
tur, corporis scilicet iam qualificati materia sit corpus
ἄποιον
et
insensibile. Contradictio tolletur. Tollatur ergo ambiguitas et dif-
ficultas haec alioquin permagna et manifesta.
Si corpus
ἄποιον
, materia corporis
τοιουδί
,
talis
, iam qualifi-
cati, quid aiemus, communene est id
ἄποιον
corpus inqualifica-
tum
ii
? An hoc singulare? Commune non esse docet ipse. Materia
ergo ut commune corpus nulla est, non omnibus subiacet corpo-
ribus. Quod tamen ab universo receptum est Peripato: materiam
quandam communem subiectam omnibus corporibus, elementa-
libus praesertim, quia Simplicio atque Averroi non placuit coelis
materiam inesse.
Quid ergo?Materia particularis est corporis talis,
τοιουδί
?
Qua-
lis
? Dicatur nobis. Quatuor corpora autumant esse: terram, aquam,
aerem, ignem. Haec singula et omnia talia,
τοιαδί
corpora sunt.
Cuinam horum subiacet materia? Si uni, quid ergo, relicta carent
materia? Si omnibus communis materia iam est. Si communis ma-
teria est eaque corpus seu inqualificatum,
ἄποιον
, seu insensibile,
οὐκ αἰσθητὸν
dixerimus, commune iam corpus dabitur. Cur ergo
dictum est:
σῶμα γὰρ κοινὸν οὐδέν
19
,
corpus commune nullum
?
Nulla est alia hos scopulos evadendi fuga, quam ut dicatur
corpus commune nullum, quod scilicet sit separatum a qualita-
tibus, quantitatibus, sic enim statim subnectit:
20
Eadem et a ma-
19
[ARIST. GC 320b.23]
20
ἡ αὐτὴ καὶ μεγέθους καὶ πάθους ἐστί͵ τῷ μὲν λόγῳ χωριστή͵
τόπῳ δ΄ οὐ χωριστή. [ARIST. GC 320b.23–24]
ii
Corr. ex inaequalificatum
5
10
20
25
30
1...,256,257,258,259,260,261,262,263,264,265 267,268,269,270,271,272,273,274,275,276,...440
Powered by FlippingBook